Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quamuis enim in Aegypto quarta decima mensis pascha facientes comederimus agnum, tamen tunc lux nobis plena conpletur, quando in manu excelsa Ramessem dimittimus, quae excelsa dicitur, uel quod Aegyptum percusserit uel quod protexerit Israhel [*]( 5 Ramesse] cf. Philo Iud. de somniis I 14: \'Paiieoijv trjv alaihquiv, vrp\' rfg wansQ VPCQ ar}Úõv 1Į \'ŲJvxi} dieoftietai. iQixavabeiai yctp oetajitog orjtog et Onom. s. 14,20: intonuit laetus siue malitia de tinea; 9,30\'et 197,27 11 cf. Ex. c.19 14 Ps. 76,19 cf. Matth. 3,17 etc. et Ioh. 12,29 17*Cant.2,ll 19 Num. 33, 3 20 cf. Ex. 12, 5. 8 cf. Ex. 12, 11. cf. Eph. 6, 15. 14 24 Num. 33, 3 ) [*]( 5 ramasse X ramesses 0 6 comotioque W comestioque Vallarsius 7 tonitru B Aegypti om. g 9 relinquens 0 10 ab] a IFX comendente (pr. n eras.) W comedentis ex -tes m2X se om. XQ ut g 11 ut om. 0; in om. X syna QO 12 et om. B 13 tonitrus B tonitrua Q appellanturO 14 tui om. iVr 15 put. ton. B comotiO moti W 16 angelicam 0 et om. W tonitruo Q gaudii WXQ 17 hicms B praeteritUB abitQ 18 parturierit X 20 et om. 0 habentes ,.calciatosped.Ocalceatosped. habentes g 21 apostoli W 22 XHIIflO/add. dieO commed. WX nobisluxWXQ 24ramesseOB 25 alt. quod] quando X )

54
uidentibus Aegyptiis, qui admirantur nos exire de saeculo et torquentur inuidia et postea tenere cupientes in persecutionibus suffocantur, quando et Aegyptii sepeliunt primogenitos suos et patres mortui terrenis operibus opprimunt mortuos filios.

mihi uidentur Aegyptiorum primogenita dogmata esse philosophorum, quibus deceptos homines atque inretitos tenebant. quae cum Israhel uiuus effugerit, circumdant mortuis suis, ne exeuntium imitentur exemplum. porro, quod sequitur: in diis eorum fecit iudicia siue, ut Septuaginta transtulerunt, ultiones, illud Hebraei autumant, quod nocte, qua egressus est populus, omnia in Aegypto templa destructa sint siue motu terrae siue tactu fulminum. spiritaliter autem discimus, quod egredientibus nobis ex Aegypto errorum idola corruant et omnis peruersarum doctrinarum cultura quatiatur.