Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ramesse a quibusdam interpretatur \'commotio turbulenta\' aut \'amaritudo commotioque tineae\', nos autem uerius aestimamus exprimi \'tonitruum gaudii\'. ad hanc urbem, quae in extremis Aegypti finibus erat, populus congregatus est, qui in desertum exire cupiebat, eo quod tumultum saeculi derelinquens mouebatur a uitiis pristinis et ab excomedente se prius tinea peccatorum et omnem amaritudinem uertens in dulcedinem ut dei uocem in Sina monte desuper tonantis audiret.

quod autem uerba diuina et eloquia scripturarum in istius saeculi et mundi rota tonitruus appellentur, psalmista declarat dicens: uox tonitrui tui in rota, et dei patris uocem in baptismo saluatoris audientes tonitruum putauerunt. cumque commoti fuerimus ad euangelicam tubam et excitati tonitrui gaudio, eximus in mense primo, quando hiemps praeteriit et abiit sibi, quando ueris exordium est, quando terra parturit, quando cuncta renouantur, et eximus quinta decima die mensis primi, in crastinum paschae pleno mensis lumine, post esum agni inmaculati et calciatos pedes de apostolo et accinctos pudicitia lumbos et baculos in manibus praeparatos.