Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de deserto Sin castra metati sunt in Dephca. Nona mansio. hoc nomen apud Hebraeos κροῦσμα, id est pulsatio, dicitur, iuxta quod et dominus ait: pulsate et aperietur uobis. in libro autem Hebraicorum Nominum \'adhaesionem remissionemque\' transtulimus, quod lectorem turbare non debet. nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id, quod uulgo habetur, edidimus, si medium uerbum scribatur per beth litteram; hic autem in Hebraico uolumine scriptum repperi per phe, quod elementum magis pulsationem quam glutinum sonat. sensusque manifestus: post responsa domini, post octauum numerum resurrectionis Christi incipimus sacramenta pulsare.

prudentem studiosumque lectorem rogatum uelim, ut sciat me uertere nomina iuxta Hebraicam ueritatem; alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca omnia corrupta repperimus. et miror quosdam eruditos et ecclesiasticos uiros ea uoluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca legunt Raphaca litteram ponentes pro littera, eo quod res et daleth paruo apice distinguantur, et interpretantur \'curationem\' atque exinde tropologiam similem prosequuntur.