Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quamquam mihi multorum sim conscius peccatorum et cottidie in oratione flexis genibus loquar: delicta iuuentutis meae et ignorantias meas ne memineris, tamen sciens dictum ab apostolo: ne inflatus superbia incidat in iudicium diaboli et in alio loco scriptum: superbis deus resistit, [*](6 *Ps.120, 4 7 cf. Dan. c. 10 8 uigil] cf. Onomast. sacra ed. Lagardez 58, 4 9 Cant. 5, 2 13 Ps. 24, 7 15 *I Tim. 3, 6 16 *Iac. 4, 6 ) [*]( 1 tanti Ap.r.B 2 ut g et codd. se ex sua m2A 5 pr. et] ras. 3 litt. (prima fuit m) A, om. D Samarites g 6 saluator AD _dormitauit A<I\\Ba.c.m2 7 obdormiet] dormiet ex dormitet B Hir] isrl A ihl D alt. <tui] quod S3 8 daniel B uen. quoque s 9 ego om. g ) [*](s = Parisinus nouv. acq. lat. 446 s. VI (cont. frustulum p. 35, 1 nihil -3 prouoc.) ) [*]( 2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](k = Vaticanus lat. 650 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. Xll (exhibet fol. 16(f integram epist. et fol. SV sine titulo partem a p. 35, 18 illum usque ad 36, 20 ciuitates; in parte communi siglis Bl et B2 utor). ) [*](titulo caret s ad abigaum spanum 2DG ad auigaium hispanum cecum B ad qiendam k; Hieronymi nomen exhibent omnes tituli ) [*]( 12 quamuis mihi s. l. 2 conscius sim B 13 cot. DkB 14 dictum l:a.c. dictum esse cet. 16 scriptum] add. est s. l. B )

35
humilibus autem dat gratiam, nihil ita a pueritia uitare conatus sum quam tumentem animum et erectam ceruicem dei contra se odia prouocantem.

noui enim magistrum et dominum et deum meum in carnis humilitate dixisse: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et ante per os Dauid cecinisse: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. et in alio loco legimus: ante gloriam humiliatur cor uiri et ante ruinam eleuatur.

itaque obsecro te, ne me putes sumptis litteris tuis ante tacuisse et aliorum uel infidelitatem uel neglegentiam in me referas. quid enim proderat, ut prouocatus officio tacerem et amicitias tuas meo silentio repellerem, qui ultro soleo bonorum appetere necessitudinem et me eorum ingerere caritati? quia meliores sunt duo quam unus et, si alter ceciderit, ab altero fulcietur. funiculus triplex non rumpetur et frater fratrem adiuuans exaltabitur. scribe igitur audacter et absentiam corporum crebro uince sermone.