Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ne doleas, si hoc non habeas, quod formiculae et muscae et serpentes habent, id est carnis oculos; sed illum te oculum habere laetare, de quo in Cantico dicitur canticorum: uulnerasti me,, soror mea sponsa, uno de oculis tuis, de quo deus uidetur, de quoa Moyse dicitur: transiens uidebo uisionem hanc magnam.

denique quosdam etiam mundi philosophos legimus, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. et a propheta dicitur: intrauit mors per.fenestras uestras. [*]( 3 cf. Toh. 13,13. 14 4 Matth. 11, 29 5 Ps. 131,1 7 *Prou. 18,12 12 *Eccle. 4, 9. 10. 12 19 *Cant. 4, 9 21*Ex.3,3 22 cf. Cic. de fin. V 87. Tusc. disp. V 114 24 *Hier. 9, 21 ) [*]( 1 gratiam om. D nihil —3 prouoc.] nihil magis xpianus studet uitarc quam tumentem et erectam ceruicem dei contra se pdium prouocantem s ita ex itaque k con. sum uit. C 2 ceru. er. C dei s. l. 2 et dei B 3 etenim I dom.] add. meum ∑ 4 a me om. D quia ex qui — 5 et om. DO dom.] d k 7 humiliabitur C,Ba.c.m2 8 sumptus C 9 neglegcntias k 10 proderat (was haette ich davon gehabl) 2 causae erat cet. et] aut k 12 me eorum] meorum Da.c.m2C me meorum k 13 unum k 14 non] add. facile k rumpetur 2a.c. rumpitur cet. 16 uince] iunge B 17 ne 2 nec cet. 19 laetare] gaude B1 letor B2 dic. in cant. cant. ~ in cant. cant. dic. BZ 20 sponsa] add. mea s. I. m2:2Bl, in t. DC in uno k alt. de om. k 21 a ex ad 2, om. C 22 denique -eruisse om. B2 denique ex dcque — 24 a om. C nostras 2kB2 ) [*]( 3* )

36
et apostoli audiunt: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. unde praecipitur eis, ut leuent oculos et uideant candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum.

Quod autem precaris, ut nostris monitis Nabuchodonosor et Rapsaces et Nabuzardan et Olofernes in te occidantur, numquam nostra auxilia postulares, si in te uiuerent. sed quia illi mortui sunt et cum Zorobabel et Iesu, filio Iosedech, sacerdote magno, cum Esdra quoque et Neemia ruinas Hierusalem aedificare coepisti non mittens mercedes in pertusum sacculum, sed thesauros tibi in caelestibus parans, idcirco nostras appetis amicitias, quos Christi famulos arbitraris.