Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Ex quo perpendit prudentia tua, qua Lucinus noster laude sit dignus, qui clausit aurem, ne audiret iudicium sanguinis, et omnem substantiam suam dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. nec patriae suae largitate contentus misit Hierosolymarum et Alexandrinae ecclesiae tantum auri. quantum multorum possit inopiae subuenire. quod cum multi mirentur et praedicent, ego in illo magis laudabo feruorem et studium scripturarum.

quo ille desiderio nostra opuscula flagitauit, ut missis sex notariis, quia in hac prouincia Latini sermonis scriptorumque penuria est, describi sibi fecerit, quaecumque ab adulescentia usque in praesens tempus dictauimus, non nos honorans, qui paruuli et minimi Christianorum omnium sumus et ob conscientiam pecca-, torum Bethlemitici ruris saxa incolimus, sed Christum, qui honoratur in seruis suis et apostolis repromittit dicens: qui uos recipiunt, me recipiunt; et qui me recipiunt, recipiunt eum, qui me misit.