Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et quia hereseos semel fecimus mentionem, qua Lucinus noster dignae tuba eloquentiae praedicari potest, qui spurcissima per Spanias Basilidis heresi saeuiente et instar pestis et morbi totas intra Pireneum et Oceanum uastante prouincias fidei ecclesiasticae tenuit puritatem nequaquam suscipiens Armazel, Barbelon, Abraxan, Balsamum et ridiculum Leusiboram ceteraque magis portenta quam nomina, quae ad inperitorum et muliercularum animos concitandos quasi de Hebraicis fontibus hauriunt barbaro simplices quosque terrentes sono, ut, quod non intellegunt, plus mirentur?

refert Irenaeus, uir apostolicorum temporum et Papiae, auditoris euangelistae Iohannis, discipulus episcopusque ecclesiae Lugdunensis, quod Marcus quidam de Basilidis Gnostici stirpe descendens primum ad Gallias uenerit et eas partes, per quas Rodanus et Garunna fluunt, sua doctrina maculauerit maximeque nobiles feminas quaedam in occulto mysteria repromittens hoc errore seduxerit magicis artibus et secreta corporum uoluptate amorem sui concilians, inde Pireneum transiens Spanias occuparit et hoc studii habuerit, ut diuitum domus et in ipsis feminas maxime adpeteret, I [*](6 cf. Hieron. comm. in Esai. XVII 64, 4-5 14 cf. Irenaeus adu. haer. I cap. 8 sqq. ) [*]( 1 desinent Bp.c.m2; add. illi s incliti] in xpi AD 2 tamen] tamen ut ex tament m2A sit apost. B maria sit maria B 3 confundantur AD/Pa.c. hereses AD incertis ip promittunt AD 4 inmoderata 58 auferant AD 5 et] ut 1> Lucinius g 6 eloquentiae tuba g praedicare Aa.c.m2D 7 hispanias58 ipB seuienti Bif> 8 pirineum Bip Pyrenaeum g 9 armagel 93 (P Armagil g barbelom A abrasan A Abraxas g 10 ridiculam®^ riduculum A leusiboran ip leuseboram AD 11 quam] quae ex qua m2A numina Bp.c.m2 quae] eque ex que m2A 12 hebreicis D hauriant D auriunt B auriant A simpl. barbaros ip 13 terrente B quod] quem AD 14 hireneus 93p.c.DB hyreneus (re m2) A hereneus %$a.c.(J> papias AD auditores AD adiutoris s 15 ioh. eu. B discipuli AD lugduniensis Ø 16 marcum quidem (p basilidi s gnosci s nosci 58 (corr. in mg. m2) 17 ad] et s Rhodanus g 18 Garumna g circumfluunt B 19 occulta Afi 20 corp. — Pir. om. A uoluptatem 5sa.r.Ø 21 pyreneum B Pyrenaeum g hyspan. B Hispan. c occupasset AD 22 domos B et] u t if> in exp. 93 ipsas 93 max.] add. sibi AD )

33
quae ducuntur uariis desideriis semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. hoc ille scribit ante annos circiter trecentos et scribit in his libris, quos aduersus omnes hereses doctissimo et eloquentissimo sermone conposuit.