Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quod autem doctrina sacerdotibus expetatur, et ueteris praecepta sunt legis et ad Titum plenius scribitur. innocens enim et absque sermone conuersatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet; et latratu canum baculoque pastoris luporum rabies deterrenda est. non uinolentum, non percussorem: uirtutibus uitia obposuit.

Didicimus, quales esse, discamus, quales non esse debeant sacerdotes. uinolentia scurronum est et comissatorum uenterque mero aestuans cito despumat in libidines. in uino luxuria, in luxuria uoluptas, in uoluptate inpudicitia est. qui luxuriatur, uiuens mortuus est: ergo, qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noe ad unius horae ebrietatem nudat femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Loth per temulentiam nesciens libidini miscet incestum et, quem Sodoma non uicerat, uina uicerunt. percussorem autem episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella et maledictus non remaledixit.

sed modestum: duobus malis unum [*](5 cf. Leu. 10, 10-11 cf. Tit. 1, 9 9 I Tim. 3, 3. Tit. 1, 7 13 cf. Eph. 5, 18 15 cf. I Tim. 5, 6 16 cf. Gen. 9, 21 17 cf. Gtu. 9, 28-29 cf. Gen. 19, 31-38 20 cf. I Petro 2, 23 21 I Tim. 3, 3 ) [*](2 spectantibus Bp.c.m2 expectantibus cet. tribnant] praebeant S 3 comant W comunt LZ,Bp.c. communi D ornant Ba.c. 4 parent W parant cet. omnis] omnes L hominis Wp.c.m2 modi omatus om. W 5 fediores S fedior cet. sint I a sacerd. codd. praeter W expetatur W ex(xs S pectatur LSB expectetur D et om. W 8 et W nam cet. nam et S latratas S que eras. Z 9 luporumque Zp.c. deterenda B 11 pr. esse W esse debeamus cet. non om. D 12 scurarum (tic) W commiss. La.c m2SWD commess. Lp c.m2 comess. B 13 que] quem W aestuans] statuans W dispumat LSD,Ba.c.m2 libidinem LS luxoria La.c.m2W 14 luxoria La.c.m2 luxoriatur LSa.c.m2,W 15 pr. et om. W 17 loht IF lot S temolenciam W th(h eras.)emo(u m2)lentiam L 18 et om. D 20 suum W, om. cet. )

697
obposuit bonum, ut temulentia et ira modestia refrenetur. non litigiosum, non auarum: nihil enim inpotentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant et parati semper ad lites in subiectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. auaritiam in sacerdote uitandam et Samuel docet nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans et apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant et praeter uictum atque uestitum nihil se aliud nec habere nec uelle gloriabantur. quam ad Timotheum auaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat.