Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

domum suam bene regentem: non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat et Phasides aues lentis uaporibus coquat, qui ad ossa perueniant et superficiem car- Dium non dissoluant artifici temperamento, sed ut, quod populis praedicatums est, prius a domesticis exigat. filios habentem subditos cum omni castitate: ne scilicet imitentur filios Heli, qui in uestibulo templi cum mulieribus dormiebant et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias conuertebant.

non neophytum, ne in superbiam elatus in iudiciumincidatdiaboli: mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas de uxoribus ante baptismum disputare et rem in baptismate [*]( 1 *I Tim. 3, 3 5 cf. I Eeg. 12, 1-5 8 cf. I Tim. 6, 8 9 cf. I Tim. 3, 3 et Tit. 1, 7 10 *I Tim. 3, 4 15 I Tim. 3, 4 17 cf. I Reg. c. 2 19 I Tim. 3, 6 ) [*]( 1 adposuit LZD refrenentur Zp.c B 2 enim W est cet. iupudentius B 5 tonant ex consonant m2B samuhel L2p.c.,D 6 se 8. I. B, om. L 7 accipiebat Za.c. 9 gloriabatur Za.c. alt. ad] at W 11 opes] possessiones B parat D 12 patenas LWp.c.m2,SDB instruat L2,Ba.c.m2 et] non ut S pasides (e ex i m2) W fasides cet. 13 coquant W cocat B supei\'ficie(-iae L) LD supeificies 2 carnis S 14 artificii B temporamento W tcmperando L,2a.c. ut s. I. 2, om. L populo L 15 praedicatuius W praecepturus cet. 16 nec La.r. 17 ely B eli S dormiebat D 18 quicquid 2DB 19 nonne ophitum WB nonne ofitum LD nonne offitum 2 20 inc. in indo W 22 disputat D )

698
mortuam, immo cum Christo uiuificatam, in calumniam trahere, cum tam apertum euidensque praeceptum nemo custodiat. heri catechumenus, hodie pontifex; heri in amphitheatro, hodie in ecclesia; uespere in circo, mane in altari; dudum fautor strionum, nunc uirginum consecrator: num ignorabat apostolus tergiuersationes nostras et argumentorum ineptias nesciebat?

qui dixit: unius uxoris uirum, ipse mandauit inrepreliensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum, non uinolentum, non percussorem, non litigiosum, non auarum, non neophytum. ad omnia claudimus oculos, solas uidemus mores, quod autem ait: