Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

uniusuxoris uirum: de hoc supra diximus. nunc tantum admonemus, ut, si unius uxoris uir etiam ante baptismum quaeritur, cetera quoque, quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. neque enim conpetit uniuersa post baptismum et unum hoc mandatum intellegere ante baptismum.

sobrium siue uigilantem — quippe utrum que significat -, prudentem, ornatumhospitalem, doctorem: sacerdotes, qui ministrant in templo dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate adgrauentur corda eorum et ut sensus officium exhibens deo uigeat semper et tenuis sit. quod autem infert \'prudentem\', excludit eos, qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum. nisi enim cerebrum sanum fuerit, omnia membra in uitio erunt.

\'ornatum\' quoque Izttaatc est prioris uerbi, id est \'inreprehensibilis\'. qui uitia non habet, inreprehensibilis appellatur; qui uirtutibus pollet, ornatus est. possumus et aliud intellegei-e ex hoc uerbo iuxta illud Tullii: \'caput est artis decere, quod facias\'. sunt enim quidam ignorantes mensuram suam et tantae stoliditatis ac uecordiae, ut et in motu [*]( 2 cf. Catonis sententia p. 80 Iordan 5 I Tim. 3, 2 10 I Tim. 3, 2 12 cf. Leu. 10, 9 13 cf. Luc. 21, 34 21 cf. Cicero de or. I 132 ) [*]( 1 conparatione 1) 2 nominantar ex -natar W ret. DB reth. ΣW rect. L uir W qui sit D qui sit uir cet. 3 uitam Za,r.D 4 ut W ut doctus cet. perdet W dicendi L2,Ba c. 5 in opere 2 distruitur W 6 tantum W autem cet. hoc tantum g ammon. 1B 10 seu B NN(I)AAIOC LID NN«I>ANIOC B NW()AAEIOC 11" 14 adgrauantur W 15 ten. sit.] tenuisset Za.c, tenuissent W 16 excludet La.c.m2DB 17 sacerdotis B 18 EIIITACIE 2 ENITACIC D et TITACIC B et IITACI L ETXIfACIT W est ex et m2L 19 inpreh. W inrepiehensibilem Bp.e.m2, om. D 20 polletur natus W 22 decere S docere codd. quod s. l. 2, om. L quid W 23 suam 8. l. 2, om. L tantae] tanta est WD ante LBa.c, stolidatis La,c.I soliditatis (ti a. I. W) Wa.r.Ba.c.m2 oliditatis Wp.r.Da.c m2 )

696
et in incessu et in habitu et in sermone communi risum spectantibus tj-ibuant et quasi intellegentes, quid sit ornatus, comant se uestibus et munditiis corporis et lautioris mensae epulas parent, cum omnis istius modi ornatus et cultus sordibus foedior sit.