Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ut enim oratores et philosophi describentes, qualem uelint esse perfectum oratorem et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt, sic in descriptione episcopi et in eorum expositione, quae scripta sunt, quasi speculum sacerdotii proponitur. iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant, ut uel dolere ad deformitatem uel\' gaudere ad pulchritudinem possint.

si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: opus, non dignitatem, laborem, non delicias: opus, per quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. oportetergoepiscopuminreprehensibilemesse:id ipsum, quod ad Titum: si quis est sine crimine, omnes uirtutes in uno sermone conprehendit et paene rem contra naturam exigit. si enim omne peccatum, etiam in otioso uerbo, reprehensione dignum est, quis est ille, qui absque peccato, id est sine reprehensione, uersetur in mundo?

sed futurus pastor [*]( 7 cf. I Tim. 2, 7 17 I Tim. 3, 1 19 I Tim. 3, 2 21 *Tit. 1, 6 23 cf. Mattb. 12, 36 ) [*]( 1 primo L primum 2 4 mens. me D 5 discribitur W 6 uxoris uirum D 7 praecipit W praecepit cet. doctor Lp.r. 8 stigillatione D sulgillationem B sacerdotium La.c. 9 existimet D,B (exis in ras. m2) exhistimet W ecclesiam 2 10 esse ualent W 11 faciant W demo(on 21F)steni codd. 12 PI. sed] plathonis et W ipsa L 15 constihentia (h eras.) W ut] et W 16 pulcr. DB pnlchiritudinem (tu add.) W 17 pr. deserat W 19 per] pro L fastigio B fastiio W fastidio LZD 21 quod W quoque cet. at W 22 et om. L 23 exegit La.c.2 uerbo s. I. 2, om. L 25 hoc inundo S )

695
ecclesiae talis eligitur, ad cuius conparationem recte grex ceteri nominentur. definiunt rhetores oratorem: \'uir bonus, dicendi peritus.\' ante uita, sic lingua inreprehensibilis quaeritur, ut merito suscipiatur. perdit enim auctoritatem docendi, cuius sermo opere destruitur.