Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quomodo in lauacro omnia peccata merguntur, si una uxor supernatat? beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. beatus uir, cui non inputauit dominus peccatum. arbitror, quod possimus et nos huic aliquid cantico iungere: \'beatus, cui non inputauit dominus uxorem\'.

audiamus et Ezechielein, filium hominis, quomodo de eius uirtute pronuntiet, qui hominis futurus est filius: adsumam uos de gentibus et aspergam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris; et dabo uobis cor nouum et spiritum nouum. \'ab omnibus\', inquit, \'mundabo uos sordibus\'. in \'omnibus\' nihil praetermittitur. sordes emundantur: quanto magis munditiae non coinquinantur?

dabo [*]( 4 *Gal. 4, 19 5 1 Cor. 3, 2 7 *Mich. 7, 19 11 Ps. 31, 1-2 17 *Ezech. 36, 24-26 22 *Ezech. 36, 26 ) [*]( 1 lauacrho W habentes foetus S 2 inf.] fe(fe2)cunda Z,Ua.c. 3 sterelis LW,2a.c. rorantiam W rotantia D 4 possint W possunt cet. 6 michaeas S bapt. gratia L2D 8 et proiciet-nostra in mg. sup. 2, om. L et om. W proiecit W profundo 21) 10 quomodo ergo s in om. W lauachro W mergantur Ba.c.,2a.c. (in mg. add. peccata m2) sic 2D,La.c. 11 uxor s. I. W sunt om. B 13 inputabit 2p.c.m2 14 possumus 2 aliquid huic L2 aliquod D beatus uir S 15 inputabit D et om. B ezechihelem 2 hiezechielem L in ezechiel W 16 de eius] et L 17 aspargam 2 ad(d exp.)spa(e s.l.m2)rgam L adspe(e in ras. m2)rgam B 18 mundamini La.c.B mundabo mihi W 19 et om. L2 21 praetermititur (alt. i ex a) B si sordes (si s in ras. m2) B 22 quoinq. L W inq. B dauo D; add. uobis LZD )

693
cor nouum et spiritum nouum; in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed noua natura. unde et cantamus canticum nouum et ueteri homine deposito non ambulamus in uetustate litterae, sed in nouitate spiritus.

hic est calculus nouus, cui nonum nomen inscribitur, quem nemo scit legere, nisi qui illum acceperit. quotquot enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus, consepulti ei per baptismum inmorte, ut, quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. totiens nouitatem legimus et tamen maculosum nomen uxoris non potest ulla nouitate deleri?

consepulti sumus Christo in baptismate et resurreximus per fidem operationis dei, qui suscitauit eum a mortuis. cumque essemus mortui in delictis et in praeputio carnis nostrae, conuiuificauit nos cum illo donans omnia delicta, delens, quod aduersum nos erat, chirographum decreti, quod erat contrarium nobis; et ipsud tulit e medio affigens illud cruci.

omnia nostra cum Christo mortua sunt, uniuersa chirographi ueteris peccata deleta: solum nomen uiuit uxoris? dies me deficiet, si cuncta, quae ad potentiam baptismi pertinent, de scripturis sanctis uoluero digerere et [*]( 1 *Gal. 6, 15 3 cf. Ps. 32, 3 etc. 4 cf. Rom. 7, 6 5 cf. Apoc. 2, 17 7 *Rom. 6, 3-4 13 *Col. 2, 12-14 ) [*]( 1 enim] hoc B 3 natura W creatura cet. et om. S 4 uctere W depositum ex depoaita m2 W ambulemus Wp.c. m2 6 nomina B inscribitur W scribetur D scribitur cet. quem W quod cet. 7 illum W illud cet. 8 marte D mortem S ipsius 2 9 consepulti enim 2 ei om. 2 (sumus s. l. mS) ei sumus S in babtismo W mortem La.c.ZB 11 nouitatem S uitae] u (eras.) et (exp.) nos (exp.) L toties S 13 enim sumus in xpo in babtismate W 16 alt. in om. W cumuiuificauit W 18 cirograph. B cyrngraph. 2 cyrograu. W cyro. frar. L 19 ipsud W ipsum cet. tullit W q B de W 21 chyrographi W cirographi B cyrograph(f L)i LSD delecta Ba.c.m2; add. sunt S 22 me] mei La.c.D mihi SB deficient L2a.c.,D 23 degerere 1V disserere (ss in ras. m2) 2 )

694
natiuitatis secundae, immo in Christo primae, ponere sacramenta. «.

Antequam dictandi finem faciam — iam enim intellego me mensuram excedere epistulae —, uolo superiora capitula, in quibus futuri episcopi uita describitur, cursim exponere, ut apostolum non in unius uxoris elogio, sed in omnibus, quae praecipit, doctorem gentium suscipiamus. simul obsecro, ne quis me in sugillationem istius temporis sacerdotum scripsisse, quae scripsi, aestimet, sed in ecclesiae utilitatem.

ut enim oratores et philosophi describentes, qualem uelint esse perfectum oratorem et philosophum, non faciunt iniuriam Demostheni et Platoni, sed res ipsas absque personis definiunt, sic in descriptione episcopi et in eorum expositione, quae scripta sunt, quasi speculum sacerdotii proponitur. iam in potestate et conscientia singulorum est, quales se ibi aspiciant, ut uel dolere ad deformitatem uel\' gaudere ad pulchritudinem possint.

si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat: opus, non dignitatem, laborem, non delicias: opus, per quod humilitate decrescat, non intumescat fastigio. oportetergoepiscopuminreprehensibilemesse:id ipsum, quod ad Titum: si quis est sine crimine, omnes uirtutes in uno sermone conprehendit et paene rem contra naturam exigit. si enim omne peccatum, etiam in otioso uerbo, reprehensione dignum est, quis est ille, qui absque peccato, id est sine reprehensione, uersetur in mundo?