Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Reddamus, quod paulo ante promisimus, et de schola rhetorum aquarum laudes et baptismi praedicemus. rudis mundus necdum sole rutilante nec pallente luna nec astris micantibus inconpositam et inuisibilem materiem abyssorum magnitudine et deformibus tenebris obprimebat. solus spiritus dei in aurigae modum super aquas ferebatur et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat.

inter caelum et terram medium extruitur firmamentum et iuxta Hebraici sermonis ἐτυμολογίαν caelum, id est \'samaim\', ex aquis sortitur uocabulum et aquae, quae super caelo sunt, in laudes domini separantur. unde et in Ezechiel crystallum super cherubin uidetur extensum, id est conpactae et densiores aquae. primum de aquis, quod uiuat, egreditur et pinnatos fideles de terra ad caelum leuat.

fabricatur homo de limo et inter manus dei aquarum . sacramenta uersantur. plantatur paradisus in Edem et- unus . fons in quattuor principia diuiditur, qui postea egrediens de templo et contra solis ortum uadens amaras aquas mortuasque uiuificat. peccat mundus et sine aquarum diluuio non [*](7 cf. Gen. 1, 2 9 cf. Gen. 1, 6-8 13 cf. Ezech. 1, 22 14 cf. Gen. 1, 20 16 cf. Gen. 2, 7 17 cf. Gen. 2, 8 cf. Gen. 2, 10 18 cf. Ezech. 47, 1 ) [*]( 1 ut] sicut B 3 reddemus Da.c.JBa.e.m2 schola W scola cet. 4 retor. DB rethor. cet. babtismis W 5 mundis (s eras.) S mundum D pollente D mic. astris LS 6 materiam W abiss. WB abys. Za,c, ab ipsorum D 7 magnitndinem D magnitudo L2,Ba.c. magnitude Bp.c, deformes tenebrae(-e) LZ,Ba.c, obp(pp2)rimebant LS 9 figuram Za.r. .10 ebraicis (s eras.) B hebreici L 11 ethimologiii Z, uariant cet. non caelum LS samaym B somaim S 12 cae(e)lo W,Sa.c. cae (e) los cet. dei S 13 et om. B zechiel 71\' ezechihel S hiezechiel L\' edechiel B ezechiele g; add. propheta S c(ch Σm2W) ristallum codd. cherubim Bp.c.m2 cerubin W cerubym S uidet Xp.r. extentum LB,Sa.c. 15 uiuit S et (t a. l. m2) L pennatos SBp.c.m2,D 16 num leuant (sc. aquae)? 17 paradysus LD,Sp.c.m2 edem D eden cet. 18 quatuor SWB 19 aquas] quae D_ ) [*]( LIV. THeron, Epist. I. ) [*]( 44 )

690
purgatur. statimque columba spiritus sancti expulso alite taeterrimo ita ad Noe quasi ad Christum in Iordane deuolat et ramo refectionis ac luminis pacem orbi adnuntiat.

Pharao cum exercitu suo nolens populum dei exire de Aegypto in typo baptismatis suffocatur. et in Psalmis de interfectione illius scribitur: tu confirmasti in uirtute tua mare, tu contriuisti capita draconum in aquis, tu confregisti caput draconis magni. unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur et, postquam ad aquas uenerint, hydrophobus et lymphaticos faciunt.

Merra mutatur sacramento crucis et septuaginta palmae apostolorum dulcoratis legis gurgitibus inrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant allophyli. et Bersabee, ciuitas iuramenti,. regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus. Rebecca inuenitur ad puteum. Rachel propter aquas subplantatons osculo salutatur. Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab iniuria uindicat. praecessor domini in aquis fontium iuxta Salim, quod interpretatur \'pax\' siue \'perfectio,\' Christo populum parat.

ipse saluator post baptisma et sanctificatas suo lauacro Iordanis aquas regnum caelorum incipit praedicare. primum signum ex aquis facit, Samaritana [*]( 1 cf. Gen. 7, 17 cc. Gen. 8, 6-11 2 cf. Matth. 3, 16 etc. 3 cf. Ex. c. 14 6 *Ps. 73, 13—14 10 cf. Ex. 15, 23. 25 11 cf. Ex. 15, 27 12 cf. Gen. 21, 25 cf. Gen. 26, 14-22 13 cf. Gen. 21, 31 cf. III Keg. c. 1 14 cf. Gen. c. 24 cf. Gen. 29, 11 15 cf. Gen. 25, 25 cf, Ex. 2, 16-17 16 cf. loh. 3, 23 18 cf. bIatth. 3, 13-15 etc. 20 cf. Ioh, 2, 1-11 cC. Ioh. 4, 7-30 ) [*]( 1 taetermino W 2 ita] add. et L2 noae WDB 3 pharaho 2 4 egipto WB tipo WB 6 alt. tu om. W contribulasti W 7 tllmagni om. W 8 capita D magni om. B pr. et om. 2 9 hydr.— faciunt] et lympaticos faciunt hydrophobus W ydrofobus L idropofas B hydropas D ydropas 2 ὑδροϕόβους S 10 lympaticos W limph. LZB merra D mirra W my(u m2 L)rra L2 mar*a(pr. r exp.) B mare S 11 sept.] XX W 12 all(} W)ophili codd. 13 bersabeae L2D bersabe WB; add. et W salamonis 2W 14 rachael L prope Bp.c. 15 oculo W 16 madian codd. praeter W praecursor S precussor D 18 saluator noster L2 post s. I. m2 2, om. L 19 sanctificata L 20 aqua fecit 2 )

691
uocatur ad puteum, sitientes inuitantur ad potum. Nicodemus discit occulte, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrare eum regna caelorum. quia ab aquis coeperat, finiuit in aquis: latus percutitur lancea et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur.

post resurrectionem apostolos mittit ad gentes, praecipit eis, ut baptizent eas in mysterio trinitatis. paenitet facti populum Iudaeorum et statim a Petro ad baptismum mittitur. antequam parturiat, parit Sion et nascitur gens simul. Paulus, persecutor ecclesiae et lupus rapax Beniamin, Ananiae oui submittit caput nec ante recuperat aspectum, quam curet baptismo caecitatem. eunuchus Candacis reginae lectione prophetica Christi baptismati praeparatur; mutat contra naturam Aethiops pellem suam et pardus uarietates suas.

qui Iohannis acceperant baptisma, quia spiritum sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret e gentibus aut Iudaeis aquas sine spiritu sancto ad salutem posse sufficere. uox domini super aquas, dominus super aquas multas, dominus diluuium inhabitare facit. dentes eius sicut grex detonsarum, [*]( \'1 cf. Ioh. 3, 5 4 cf. Ioh. 19, 34 5 cf. Mattb. 28, 19 etc. 7 cf. Act. 2, 37-41 8 cf. Esai. 66, 7-9 9 cf. Act. 9, 17-18 cf. Gen. 49, 27 11 cf. Act. 8, 27-38 13 *Hier. 13, 23 14 cf. Jlatth. 3, 11 17 Ps. 28, 3. 10 19 *Cant. 4, 2 ) [*]( 1 sitiens inuitatur S potum] puteum W nicodemus B nichodemns W nicodimus La.c,m2 nicodemo D nic(ch Σm2) odimo Lp.c.mSS 2 discit Wa.r.B dicit cet. et Oin. W sancto om. g 3 eum] add. in codd. praeter W regno Ba.c. regnum LZ quia] qui W quod L2 finit LZ,B (nit in ras. m2) finiunt D 4 latus] add. xpi codd. praeter W 5 mitt. apost. S apostolns l.a.c. W 6 gentes et S prae(e)cepit LZD eis] ei W eos 2 ei W in om. B ministerio B 7 populum s. 1. 2, om. L 8 baptisma S syon B 10 annanie (pr. n s. I.) 2 submitit ex submitat B 11 curet (e in ras. m2) B eunucus B enuchus W 12 candachis La.r. reginae] add. aeth(eth iet £ )iopum codd. praeter W baptismate Ba.c. baptisma L,2a.c. 13 ethiops L ethiobs W etiops B 15 sanct. epir. W 16 e W ex cet., om. s iud. ac gent. 2 aut W ac cet. aqua B 19 facit] add. et proicit in profundum maris omnia peccata nostra B (cf. p. 692, 8) detonsarium D ) [*]( 44* )

692
quae ascenderunt de lauacro, omnes gemellos habentes, et infecunda non est in eis.

si non est infecunda nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum apostolo possint dicere: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis, et: lac uobis potum dedi, non escam. Micheas de gratia baptismi uaticinatur: ipse auertet et miserebitur nostri; demerget iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.