Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

in utraque epistula siue episcopi sine presbyteri - quamquam apud ueteres idem episcopi et presbyteri fuerint, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis - iubentur monogami in clerum adlegi. certe de baptizatis apostoli sermo est — nemo dubio tat —: si ergo omnia, quae in ordinatione quaeruntur episcopi, non [*]( 6 *Tit. 1, 5-9 ) [*]( 2 habebit WB neopbit. D neofit. 2 neoffit. L ne] non La.c.m2E superbia W elatum (add. ne m2) S 3 incedat La.c.m22 oportet-diaboli om. W 4 foras La.c.mll 5 incedat La.c.m2∑ in laqucum S 7 quae deerant] deque erant W 8 ciuitates et D 10 nirum W,Ba.c.m2 in s. I. B acus. WB 11 luxoriae L2Wa.c.m2 ergo] enim W 13 uinolentem 2a.e. -lentum cet. (cf. p. 682,19) 14 percusorem L 15 bencu. S 17 potens sit W possit cet. 18 exortari WB,Lp.e.m2 exortare LZa.c.m2 19 pr. siue] sine et W alt. siue] et W 20 ueteris W iidem S 21 monagamia (tert. a del.) D 22 clericum D clero W collegi W ele(i Sp.c.)gi LS apostolo Wa.c. sermonem esse S 23 ordinationem L )

684
praeiudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit — quaeritur enim, quid sit, et non, quid fuerit — quare solum nomen uxoris inpediat, quod solum peccatum non fuit?

dicis: \'quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate.\' rem nouam audio: quia peccatum non fuit, in peccatum reputabitur. omnia scorta, publicae conluuionis sordes, inpietas in deum, parricidium et incestum in parentes atque in extraordinarias uoluptates utrinsque sexus mutata natura Christi fonte purgantur: uxoris inhaerebunt maculae et lupanaria thalamis praeferentur? ego tibi non inputo meretricum exercitus, exoletorum greges, effusionem sanguinis et ad instar suis in omni caeno libidinum uolutabra: et tu mihi olim mortuam de sepulchro uxorculam protrahis, quam ideo accepi, ne facerem, quod fecisti?

audiant ethnici, messis ecclesiae, de quibus cotidie horrea nostra conplentur; audiant catechumeni, qui sunt fidei candidati, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta iungant matrimonia, sed Scottorum et Aticottorum ritu ac de Re publica Platonis promiscuas uxores, communes liberos habeant; immo caueant qualecumque uocabulum coniugis, ne, postquam [*](17 cf. adu. Iouin. II 7 18 cf. Plato Res publ. V 457 C-461 E ) [*](1 non del. m2B, om. W habuerint La.c.2 2 et] ei W quod La,c.m2ZDB 4 fuit] add. in peccatum reputabitur L (exp.) Σ 5 quia si B 6 scorta] add. et codd. praeter W. conlunioues WD 7 pr. in s. I. m2 W deum] dni L incestus B 8 in om. L,Ba.c.m2 extraordinarios L; add. suo (del.) B nolubitates W uoluntates LSlJ mut. nat.] mutantur L,2a.c.; add. a LZ 9 uxores L2a.c.,D macula W 10 talamis B praeferuntur LZ,Ba.c,m2 non tibi LD 11 ad om. D 13 sepulcrho 2 sepulcro DB uxorcelam Wa.c.m2 uxorulam (ru in ras. m2) B protrahas W 14 ethi(i eras.)nici 2 etn. L(£.c.B messis W,Ba.c.m2 messes cet. 15 orrea LB,2a.c. aurea (u eras.) W audeant W cathecumini LWD,2p.c. cate(ex i m2 B)cumini Za.c,B 16 fide 2 17 Scottorum S scortorum LZDB corthorum W et om. W aticottorum W articorum LD atiquorum B antiquorum (ntiqu in ras.) 2 ac de re] accedere L2D,Ba.c.m2 re om. W 18 habent LD 19 cauerant (alt. a in ras. m2) B qualemcumque LD,Ba.r. )

685
in Christo crediderint, noceat eis, quod aliquando non concubinas nec meretrices, sed uxores habuerint!

Recolat unusquisque conscientiam suam et totius uulnera plangat aetatis, cumque uerum iudicem priorum se exhibuerit delictorum, audiat increpantem Iesum: hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui. uere scribarum et pharisaeorum similes, culicem liquantes et camelum glutientes decimamus mentam et anetum et dei iudicium praetermittimus. quid simile uxor et scortum?

inputatur infelicitas coniugis mortuae \'et libido meretricia coronatur? ille, si prior uxor uiueret, aliam non haberet; tu, ut passim caninas nuptias iungeres, quid potes excusare? forsitan timuisse te dicas, ne, si matrimonium copulasses, non posses aliquando clericus ordinari?

ille in uxore optauit liberos, tu in meretrice subolem perdidisti; illum naturae et benedictioni domini seruientem: crescite et multiplicamini et replete terramcubiculorum secreta texerunt, te subantem ad coitum publica facies execrata est; ille, quod licebat, uerecundo pudore celauit, tu, quod non licebat, inpudenter omnium oculis ingessisti; illi scriptum est: honorabiles nuptiae et cubile inmaculatum, tibi legitur: fornicatores autem et adulteros perdet deus et: qui corrumpit templum dei, [*]( 5 Matth. 7, 5 7 cf. Matth. 23, 23-24 17 Gen. 1. 28 21 *Hebr. 13, 4 22 *Hebr. 13, 4 23 ♦! Cor. 3, 17 ) [*]( 1 xpm W noceant L2D,Ba.c. 2 habuerunt Wp.c.m2 3 nnnsque W 4 pingat WB conpingat L uerum] ueterum D 5 audiant LID ypocrita LZB hyprocrita W 7 fariseorum L W 8 similis est ex similem ni2 W camellum L glucientes WB 9 decimatis 2 menteon (in mg. m2 mentam) L anethum S 10 et om. D 11 mortua D et] est D 12 alia D; add. coniugem S 13 potest W dices Lp.c.m2 ne si] nisi La.c.m2EDB 15 Morem LD meretricem W suboletn W,Ba.c.m2 sobolem cet. 16 perdisti W benedict(c W)ione W,Bp.c.m2 domini s. l. ZB, om. IJ seruitutem D 18 cubantem LZp.c.m2Ba.c.m2 puplice W facias W 19 uerecunde W 20 oculus W ingesisti illic B 23 perdet] iudicabit S )

686
corrumpet illum deus.

omnia, inquit, nobis in baptismate condonata sunt crimina — nec post indulgentiam iudicis metuenda seueritas dicente apostolo: et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi et in spiritu dei nostri -, bene et fideliter condonata. sed quaero: quomodo tuae sordes lotae sunt et meae munditiae sordidatae?

\'non dico\'. ais, csordidatas, sed in eodem statu mansisse, quo fuerant; si enim sordes fuissent, lotae utique essent ut meae\\ rogo, quae est ista tergiuersatio et acumen omni pistillo retunsius: quia non est peccatum, peccatum est; quia non est sordidum, sordidum est? non dimisit dominus, quia non habuit, quod dimitteret; et quia non dimisit, idcirco manet, quod non fuit?