Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quantam uim habeat baptismum et aquae in Christo sanctificatae gratiam paululum post docebo; interim iuxta uulgare prouerbium malo arboris nodo malus cuneus requirendus est. hoc, quod dicit unius uxoris uirum, potest et aliter disseri. ex Iudaeis erat apostolus, prima Christi ecclesia .

de Israhel reliquiis cogebatur. sciebat lege concessum, exemplo patriarcharum ac Moysi familiare populo nouerat in multis [*]( A 3 *I Cor. 6, 11 18 I Tim. 3, 2 ) [*]( 2 iudicis est S 4 aet ubique W abluuti W alt. sed-tert. estis] sed iustificati estis, sed sanctificati estis L et iustificati estis B sed sanctificati estis SD 5 nostri om. DB 6 nostre W; add. omnia peccata donata sunt S condonata om. S set W 7 sunt W sint cet. 8 non-sordidatas in mg. S, om. L ays B; add, tuas S sordidato (s add. s. I. m2) B sedj sex L 9 quod W fuerunt D 10 essent W fuissent cet. ut ex et s. I. S, om. L 11 pugillo L , retusius S 12 pr. sordidi La.c. 13 pr. quia] qui L dimittere 1T alt, quia] quod LS 14 quod] quia S; add. dimissum S 15 quantum W babtismum W baptisma cet. aqua La.c.mSZD 16 sanctificata S gratiam LB gratiae cet. 17 malae(-e) SD 18 est] sit D et W, om. cet. 20 hisrahel reliquis W cogebatur W congregabatur cet. concessum et codd. praeter W 21 moisi B: )

687
uxoribus liberos spargere, ipsis quoque sacerdotibus huius licentiae patebat arbitrium: praecipit ergo, ne eandem licentiam ecclesiae sibi uindicent sacerdotes, ne bina pariter et trina coniugia sortiantur, sed ut singulas uno tempore uxores habeant.

contentiosum clames esse, quod diximus; accipe et aliam explanationem, ne tibi soli liceat non uoluntatem legi, sed legem iungere uoluntati. quidam coacte interpretantur uxores pro ecclesiis, uiros pro episcopis debere accipi — et hoc in Nicena quoque synodo a patribus esse decretum, ne de alia ad aliam ecclesiam episcopus transferatur, ne uirginali pauperculae societate contempta ditioris adulterae quaerat amplexus — et, quomodo culpa et uitium filiorum in λογισμοῑς, id est in cogitationibus, accipitur domusque dispensatio ad animam refertur et corpus, ita uxores pontificum dici ecclesias.

de quibus in Esaia scriptum est: mulieres, properantes de spectaculo uenite; non est enim populus habens intellegentiam, et rursum: mulieres diuites, surgite et audite uocem meam, et in Prouerbiis: mulierem fortem quis inueniet? honorabilior est pretiosis lapidibus, quae talis est; confidit in ea cor uiri sui, et in eodem uolumine: sapientes mulieres aedificauerunt domum, insipiens autem destruxit manibus.

nec hoc, inquiunt, episcopis uideatur indignum, cum de deo quoque scriptum sit: [*]( 15 *Esai. 27, 11 17 *Esai. 32, 9 18 *Prou. 29 (31), 28—29 (10-11) 21 *Prou. 14, 1 ) [*]( 2 licentiam D praecepit LZB 3 et trina W et terna (ex aeterna L, ex eterna Z) cet. 4 ut] et 7) 5 ne contentiosum codd. praeter W 6 soli s. I. m2 L habere soli Σ uoluntate D 8 ecclesia D et in hoc in D 9 nicea LD.Za.c. nicaena S sinodo codd. praeter Z 10 ad] in Z eclesiam aliam D uirginali W uirginale LD uirftinalis Z (ex -les) B (uirginis m2) pauperculi W 12 pr. et] ut DB culpa et] culpe W fil. uit. s logismis codd. praeter W alt. in om. g 14 referatur LZD ita et D dicit W 15 isaia S 18 mulieres fortes D 20 eam Z eadem uolumine] alio loco W 21 sapiens mulier Z aedificauit Z insipientes B 22 destrule- runt B 23 quoque om. D )

688
sicut despicit uxor uirum suum, sic despexit me domus Israhel, et in apostolo: despondi enim uos uni uiro, uirginem sanctam exhibere Christo; mulierem autem, id est γυναῑϰα, iuxta Graeci sermonis ambiguitatem in his omnibus testimoniis uxorem potius intellegi.

\'uiolenta est\', inquis, \'et satis dura etiam haec interpretatio.\' redde igitur scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. quaeram et aliud: si quis et ante baptismum habuerit concubinam et illa mortua baptizatus uxorem duxerit, utrum clericus debet fieri an non? respondebis posse fieri, quia concubinam habuerit, non uxorem; coniugales ergo tabulae et iura dotalia, non coitus ab apostolo condemnatur.

multos uidemus ob nimiam paupertatem uxorum sarcinam declinare et ancillulas suas habere pro uxoribus susceptosque ex his liberos colere ut proprios; si forte ditati ab imperatore stolas illis meruerint, confestim apostolo colla submittet et inuitus inter uxores eas recipere cogetur; sin autem principale rescriptum eadem tenuitas inpetrare non quiuerit, cum Romanis legibus scita ecclesiae mutabuntur. uide, ne hoc, quod dicitur: unius uxoris uirum, unius mulieris possit intellegi, ut ad coitum magis referatur quam ad dotales tabulas.

haec uniuersa proferimus, non quo uerae et simplici intellegentiae resistamus, sed ut doceamus te scripturas sanctas sic intellegere, [*]( 1 *Hier. 3, 20 2 *II Cor. 11, 2 20 I Tim. 3, 2 ) [*]( 1 dispicit W,Ba.c.m2 dispcxit WB me om. W 2 apostolo] alio loco W dispondi L2Ba.c.m2D 3 sanctam W castam cet. ipm W 4 TINAIKA W ginecam cet. grecis WB 5 intellige Bp,c.S uiolentiaI LBa.c. 6 inquis W inquid D inquies cet. 7 nec L 8 dimicemur LD,Ba.c.m2 illud salt. et om. LZB 9 dux. 111. B 10 debet fieri W fieri debeat cet. 11 quia] que W habuit B 12 donalia L condemnantur Zp.c,D 13 uidimus W uxorem W 14 ancellulas (sic) W ancillas cet. susceptusque W ex] ab 2 15 colere] I tollere S si] qui si Bp.c.m2g imperato D stolas W epiam in 1 ras. m2 B stolam cet. 16 illis eras. B submittat D submittet I Bp,c.m2s inniti Bp.c.m2s 17 cogentur Bp.c.m2s (num. sing. non mutandus est, nam subiectum est Hieronymi aduersarius) 18 imperarei LB Sa.c. 22 non—resist. om. D )

689
ut scriptae sunt, nec euacuare baptismum saluatoris et totum patibuli sacramentum initum facere.