Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nam et sancta Maria, quia conceperat eum, in quo omnis plenitudo diuinitatis habitat corporaliter, plena gratia salutatur et apostolus sciens praedicationem suam non in eloquentia saeculari, sed in uirtute dei omnes mundi superasse doctrinas ait: et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis, ut sit fides nostra non in sapientia hominum, sed in uirtute dei.

seque ipsum reprehendens, quia dixerat: amplius autem omnibus laboraui, statim intulit: non autem ego, sed gratia dei, quae mecum est, et rnrsum: quia gratia eius, qui in me est, non fuit uacua. proprie autem in saluatore uerbum effusionis adiungitur, ut significet gratiae largitatem, secundum illud: effundam de spiritu meo super omnem carnem et: caritas dei effusa est in CQjdibus nostris.