Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
et nota, ut omnium, quae dicuntur, intellegentiam ad personam eius referas, qui adsumptus ex Maria est, quod propter gratiam labiorum in [*]( 1 *Luc. 4, 32 2 *Ps. 44. 3 6 *Ps. 18, 6 7 *Ps. 18, 7 9 cf. Col. 2, 9 10 cf. Luc. 1, 28 12 *I Cor. 2, 4-5 16 *I Cor. 15, 10 19 *I Cor. 15, 10 21 *Ioel 2, 28 22 *Rom. 5, 5 ) [*](1 potestate L babebit X 2 est s. I. W 3 domino S 4 gratia et W 6 orbem et ipse S talamo WB 8 quia] que B qui WI 11 eloquia B 12 separasse W docirinis W pr. et om. M 13 mea om. M persuas.] add. hnmanae (-ne B) B s. 1. m2 S 16 ipsum) eum W quia ex qui m2B 17 intnllit WXa.c. 20 saluatorem WXM 21 gratia W 23 diff(eras.)effusa W diffusa LB ut] quod S 24 uincuntur M eius om. W refferas X referat S 25 adsumtus ex adsumitur m2M gratia aliorum W )
Accingere gladio tuo super femor tuum, potentissime, specie tua et pulchritudine tua. in Hebraeo: accingere gladio tuo super femor, fortissime, gloria tua et decore tuo. istum arbitror locum te optime intellegere et accinctam Christi gladio militare. ut autem scias semper uirginitatem gladium habere pudicitiae, per quem trancat opera carnis et superat uoluptates, gentilis quoque error deas uirgines finxit armatas.