Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeternum. in editione uulgata pro \'benedixit\' \'unxit\' legimus; sed sciendum, quod error scriptorum septuaginta translatoribus non debeat inputari, qui hoc loco cum Hebraica ueritate concordant. legentes illud: Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud deum et homines et in alio loco: admirabantur super uerbis gratiae eius, quae egrediebantur de ore illius, et [*]( 9 cf. Ioh. 1, 13 11 cf. Matth. 4, 18-22 etc. cf. Ioh. 18, 6 13 *Esai. 53, 3 15 *Esai. 53, 3 17 Ps. 44, 3 19 *Ps. 44, 3 21 cf. Ps. 44, 8 23 *Luc. 2, 52 25 *Luc. 4, 22 ) [*](1 et s. l. m2B 2 quia] qui B uertit X 5 hinc (n exp.) M eiusdem. speciosus forma. hic d pulcritudo WdB 6 quod d 7 form.J fortior L firmior W 8 absque] adque X pulcrior dB 9 non s. l. W uiri om. B 12 conpreh. eum S 13 pr. in] de (exp. m2) B 15 sit] est L qui auertit Xp.c.m2B de diu. substracta B 17 cum sup. LB 18 xpo M referat L 19 bened.] unx(cxWM)it WXM 23 ebraica W 24 aet. et sap. S pr. et om. LWM 25 uerbum B 26 illius ex illo m2B ) [*]( LIV. Hieron. Epist. I. ) [*]( 40 )
Noe inuenit gratiam coram deo in diebus suis et Moyses et reliqui prophetarum, sed omnis gratiae multitudo in labiis saluatoris effusa est, quae in breui tempore totum inpleuit orbem: tamquam sponsus processit de thalamo suo; a summo caelo egressio eiusetoccursusillius usque ad summum eius.