Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus. in Hebraeo: omnis gloria filiae regis intrinsecus, fasceis aureis uestita est. pro eo, quod in Septuaginta scriptum est ἒσωϑεν et nos uel \'ab intus\' uel \'intrinsecus* interpretati sumus, in quibusdam exemplaribus inuenitur \'esebon\', quod \'cogitationes\' sonat.

ex quo ostenditur omnem gloriam ecclesiae, cui supra dictum est: audi, filia, et uide et: o filia Tyri, et nunc appellatur filia regis, esse intrinsecus et in cogitationibus, id est in interiori homine et in circumcisione non manu facta, sed spiritu, habente conscientia fiduciam apud deum et tota pulchritudine posita magis in sensuum nomine quam in flore uerborum.

quomodo autem in stamine, ex quo dependent fimbriae, subtemen intexitur et tota uestimenti uirtus in stamine est, ita in aureis sensibus scripturarum, in quibus uestis ecclesiae omnis intexitur, miscentur aliqua de natura, de moribus; et hoc ipsum significat uestis Aaron auro, purpura, coeco, bysso hyacinthoque contexta, quam fecerunt mulieres, quibus deus ad texendum dedit sapientiam.