Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius, in quo cum ceteris aromatibus miscetur et stacte. offerunt et magi murram et in praesenti loco initium uestimentorum Christi est suscipere mortem illius et in sua M carne monstrare.

haec indumenta para sponso tuo, his a uestibus comptus incedat. cumque ei huiusce modi texueris uestimenta, efficieris ipsa templum domini et laetificabis eum de domibus eburneis siue, ut melius in Hebraeo scribitur, de templo dentium et laudes domino canes totaque saeculo mortua angelorum imitaberis choros. ebur enim et dentes insigne esse mortis et uocis ipsa nominum natura testatur. et consequenter adiunctum est: ex quibus laetificauerunt te filiae regum in honore tuo.

rex regum et dominus dominantium sponsus tuus est. reges isti, qui sub tanto rege sunt reguli, patres tui sunt, qui te et euangelica genuere doctrina. horum tu filia honorificas in omnibus uestimentis et [*]( 2 *Cant. 5, 5 5 Ps. 132, 2 8 cf. Matth. 2, 11 13 *Ps. 44, 9 17 *Pb. 44, 9—10 18 cf. Apoc. 19, 16 20 cf. I Cor. 4, 15 ) [*]( 1 huic] hinc B mortua esto S 3 mirram Lp.r. myrram W mirra £p.r. myrra W 5 ungentum X quot Xa.c:m2 discendit L,Xa.c. 6 barbam] in barbam WXM aron La.c. quot Xa.c.m2 discendit LX ora WB hora M 7 misceretur W et om. B 8 stacten W stactes Mp.c. mirram Lp.r. mirra W munera X 9 suam carnem B 10 a te in ras. 9 litt. m2B a te factis W a] ad L 11 comptus] cumptiis W incedebat B texuris W 12 efficeris W dei S 13 ebreo WM ebraico X 14 uendentium L domini B totoque ex totumque m2X 15 ebor W 16 mortis] ornamentis (super is scr. 0) ex ortis m2M uocis] uox et Mp.c.m2 uocea L hominum ex nominum m2M na-tura L 17 ex s. l. m2B, om. L laetif.] delectauerunt S 18 te om. W filii L 19 reges isti] regis est M 20 patris WXM et lV,M (exp.) in X s. l. m2, om. LB euangelici doctrina genuere X euangelica doctrina (s. l. add. m2 genuer) M 21 honorificans W )

636
odoribus bonis et templo eburneo eum, cui supra dictum est: effusa est gratia in labiis tuis et: accingere gladio tuo super femor, potentissime, et: sagittae tuae acutae et: thronus tuus, deus, in saeculum.

pro eo, quod nos transtulimus \'domibus eburneis\', quia in Graeco scriptum est arco βόρεων, quidam Latinorum ob uerbi ambiguitatem \'a grauibus\' interpretati sunt, cum βάρις uerbum sit ὲπιχώριον Palaestinae et usque hodie domus ex omni parte conclusae et in modum aedificatae turrium ac moenium publicorum βάρις appellentur.