Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

lesum Nazarenum, quem unxit deus spiritu sancto; audiat euangelium: spiritus sanctus superueniet te et uirtus altissimi obumbrabit te; propterea, quod nascetur in te sanctum, uocabitur filius dei; ipsum dominum sentiat intonantem: spiritus domini super me, propter quod unxit me. \'participes\' autem apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae uocabulum tribuit, ut ab uncto uocentur uncti, id est Christiani.

Murra et gutta et cassia a uestimentis tuis, a domibuseburneis, exquibusdelectauerunttefiliae regum in honore tuo. in Hebraico: smyrna et stacte et [*]( 1 *Iob. 20, 17 6 *Hebr. 3, 14 11 *Act. 10, 38 12 *Luc. 1, 35 16 *Esai. 61, 1 20 Ps. 44, 9-10 22 *Ps. 44, 9-10 ) [*](2 ad s. I. m2B, om. g et s. I. m2B alt. deum] ad deum LW 3 audiens L cum] eum S accincto L femor LW femur cet. 4 alt. et om. S unguere L,Xa.c.m2 ungui ex ungeri m2M ungi B (i in ras. 3 litt. m2) S ob] propter L 5 exossam L 8 firmam B reteneamus L 9 dei] adi X filium dei W calumpniam Xp.c.m2B 10 diuinitate et humilitate Xa.c.m2 12 sps B 13 superu. Xa.c.m2 ueniet super LW,Xp.c.m2 superu. super M superu. in B obumbrabit (bi in ras. m2) B obumbrauit WXM 14 pr. te] tibi S propter B in] ex g 16 propter] eo g unxerit g 18 ut] aut W id est. a Christo S 20 myrra W mirra B casio W quassia (ss ex s) B casia S uestis L tnis] eius B 22 alt. in-tuo om. WXM smirna L mirra B myrrha S st.acte L )

634
cassia in cunctis uestimentistuisdedomibuseburneis, quibus laetificauerunt te filiae regum in honore tuo. praefatio ipsa te docuit idcirco me hunc psalmum explanare uoluisse, quia ad uirginem scribens \'pro liliis et floribus\' titulum repperi. itaque consequenter et istos uersiculos ad te referam, cui uolumen hoc scribitur.

mortificasti membra tua super terram et cotidie Christo offerens murram Christi bonus odor es et propterea stacten, id est stillam uel guttam, exhibes domino. narrant et hi, qui aromatum nouere uirtutes, stacten florem esse murrae. quod autem sequitur \'cassia\', ipsa est, quae ab aliis aupqS, id est fistula, nuncupatur, uocalis in laudes dei et omnes pituitas et reumata uoluptatum suo calore excoquens.

ubi in nostris codicibus scriptum est \'gutta\' uel \'stacte5. in Hebraico \'aloth\' legitur. unde et Nicodemus centum libras murrae et aloes ad sepeliendum dominum praeparauit et sponsus loquitur ad sponsam: murra et aloe cum omnibus unguentis primis et illa respondit: manus meae stillauerunt murram, digiti mei murra pleni. proice et tu mortis opera Christo [*]( 4 cf. pag. 619,10 6 cf. Col. 3, 5 8 cf. II Cor. 2,15 15 cf. toli. 19, 39 17 *Cant. 4, 14 18 *Cant. 5, 5 19 cf. Rom. 6, 4. Col. 2, 12 ) [*]( 1 casia L qassia (sic) B 2 filii L 3 doceat WXM 4 uoluisse L qui B 6 referam ex feram W 7 supra L cottidie M quotJdie S offers LB offer W myrram W 8 xpique ex xpo m2X bonos LX odor es] odores LX odoris TT et propt. om. B stillam ex stellam WX uel] et L 9 eiusdem. narrant d et om. d liii LW 10 stactem X myrrae W quod-13 excoq. om. d quod] quae W 11 casia X cassa IVa.c. est ipsa S CYPIT2 L CYPUE X CYPNZ W CrPYTS B CYPAE (in mg. m2 styrax) M 12 uocales L uocabulis W omnis W,XMa.c. pinguitas L rheumata S aromata L 13 exquoquens LWB 14 stacte B stacten cet. ebraico WM hebreo L aloah d epoth B haloth S 15 nichodemus M nicodimus W murre ex murra m2M mirrae Lp.r.W myrrhae S 16 domino B 17 murram X mirra Lp.r, myrra W mirre B aloes (s exp.) B ungentis B 18 respondet S distillauerunt S myrram X mirram Lp.r.Bp,c.m2 myrra ex mirra m2W 19 mirra Lp.r.Bp.c.m2 myrra W )

635
in baptismate consepulta et huic mundo mortua et nihil aliud nisi de caelestibus cogitans loquere ad sponsum tuum: manus meae stillauerunt murram, digiti mei murra pleni. legimus et unguentum sacerdotale, cuius et Dauid meminit: