Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

sceptrum autem et uirgam insigne esse regnantis ipse propheta significat dicens: sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. quidam de Isaia testimonium proferentes: exiet uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet hominem, qui est adsumptus, intellegunt, cui et deferatur imperium et qui propter dilectam iustitiam et exosam iniquitatem regnare dicatur et unctus esse oleo exultationis prae participibus suis, quasi praemium caritatis et odii in unctione sumpturus.

docemur autem in utramque partem et amoris et odii esse in nobis semina, cum ipse, qui primitias massae nostrorum corporum leuauit ad caelos, et iustitiam dilexerit et oderit iniquitatem. unde Dauid: nonne odientes te, domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos. quod sequitur: unxit te, deus, deus tuus, primum nomen dei uocatiuo casu intellegendum, sequens nominatiuo. quod satis miror cur Aquila non, ut coeperat in primo uersiculo, uocatiuo casu interpretatus sit, sed nominatiuo, bis nominans deum, qui supra dictum unxerit deum.

in hoc loco Photinus obprimitur, sed Arrius caput leuat de euangelio proferens [*]( 1 *I Cor. 15, 28 4 I Cor. 15, 28 7 *Ps. 44, 7. *Hebr. 1, 8 9 *Esai. 11, 1 16 cf. Kora. 11, 16 18 *Ps. 138, 21-22 20 Ps. 44, 8 ) [*]( 1 snbicit Ba.c.m2 ut-omnia s. 1. m2B 2 dixit s. 1. m2B tradit X trade L 3 sep. fil. S adsumptionS M 4 et Christus-15 semina om. L 5 Christus om. W erat in sing. om. W 6 commoriturus W 7 insignia W proph. dauid W 8 ieaya B esaia W 9 exiit X iessae X, om. W 10 radice] add. eias WB ascendit M 11 qai om. W 13 tuis X,Ba.c.m2 14 odii iniquitatis S utraque parte B 15 amorum ex amorem m2X 16 primicia B 17 unde om. L nonne dauid L 19 odieram X 21 intell.-casu in mg. m2B intelligendum est B mg. m2 S 22 non om. B 23 set s. 1. m2B 24 pr. deo L phot. X fot. cet. 25 leuatur X )

633
testimonium: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad-deum meum et deum uestrum. sed cum dilectum audiat, cum accinctum gladio super femor et regnare propter ueritatem et mansuetudinem et ungueri ob dilectam iustitiam et exosam iniquitatem et unctum esse. prae consortibus suis, de quibus scriptum est: participes Christi facti sumus, si tamen principium substantiae usque ad finem firmum retineamus, miror, cur solum deum dei ad calumniam uocet, quasi uniuersa, quae dicta sunt, diuinitati uerbi et non humilitati hominis conueniant. audiat Actus apostolorum: