Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

lesum Nazarenum, quem unxit deus spiritu sancto; audiat euangelium: spiritus sanctus superueniet te et uirtus altissimi obumbrabit te; propterea, quod nascetur in te sanctum, uocabitur filius dei; ipsum dominum sentiat intonantem: spiritus domini super me, propter quod unxit me. \'participes\' autem apostolos credentesque significat; quibus unctionis suae uocabulum tribuit, ut ab uncto uocentur uncti, id est Christiani.

Murra et gutta et cassia a uestimentis tuis, a domibuseburneis, exquibusdelectauerunttefiliae regum in honore tuo. in Hebraico: smyrna et stacte et [*]( 1 *Iob. 20, 17 6 *Hebr. 3, 14 11 *Act. 10, 38 12 *Luc. 1, 35 16 *Esai. 61, 1 20 Ps. 44, 9-10 22 *Ps. 44, 9-10 ) [*](2 ad s. I. m2B, om. g et s. I. m2B alt. deum] ad deum LW 3 audiens L cum] eum S accincto L femor LW femur cet. 4 alt. et om. S unguere L,Xa.c.m2 ungui ex ungeri m2M ungi B (i in ras. 3 litt. m2) S ob] propter L 5 exossam L 8 firmam B reteneamus L 9 dei] adi X filium dei W calumpniam Xp.c.m2B 10 diuinitate et humilitate Xa.c.m2 12 sps B 13 superu. Xa.c.m2 ueniet super LW,Xp.c.m2 superu. super M superu. in B obumbrabit (bi in ras. m2) B obumbrauit WXM 14 pr. te] tibi S propter B in] ex g 16 propter] eo g unxerit g 18 ut] aut W id est. a Christo S 20 myrra W mirra B casio W quassia (ss ex s) B casia S uestis L tnis] eius B 22 alt. in-tuo om. WXM smirna L mirra B myrrha S st.acte L )

634
cassia in cunctis uestimentistuisdedomibuseburneis, quibus laetificauerunt te filiae regum in honore tuo. praefatio ipsa te docuit idcirco me hunc psalmum explanare uoluisse, quia ad uirginem scribens \'pro liliis et floribus\' titulum repperi. itaque consequenter et istos uersiculos ad te referam, cui uolumen hoc scribitur.

mortificasti membra tua super terram et cotidie Christo offerens murram Christi bonus odor es et propterea stacten, id est stillam uel guttam, exhibes domino. narrant et hi, qui aromatum nouere uirtutes, stacten florem esse murrae. quod autem sequitur \'cassia\', ipsa est, quae ab aliis aupqS, id est fistula, nuncupatur, uocalis in laudes dei et omnes pituitas et reumata uoluptatum suo calore excoquens.