Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Sedes tua, deus, in saeculum saeculi, uirga directionis uirga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te, deus, deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. in Hebraico: thronus tuus, deus, in saeculum et in aeternum, sceptrum aequitatis sceptrum regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te, deus, deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis. duas personas, eius, qui unctus est, dei et, qui unxit, intellege.

unde et Aquila \'eloim\' uerbum Hebraicum non nominatiuo casu, sed uocatiuo interpretatur dicens ϑεὲ et nos propter intellegentiam posuimus, quod Latina lingua non recipit, ne quis peruerse putet deum dilecti et amantissimi et regis bis patrem nominari. quamquam pater in filio et filius in patre et alterutrum sibi et habitator et thronus sint, tamen in hoc loco ad regem, qui deus est, sermo dirigitur et dicitur ei, quod imperium eius — hoc enim intellego \'thronum\' iuxta illud, quod scriptum est: de fructu uentris tui ponam super thronum tuum — finem non habeat. quod quidem et Mariae angelus nuntiauit:

dabit ei dominus deus thronum Dauid, patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula et regni eius non erit finis. nec putemus hoc illi esse contrarium, quod apostolus scribens ad Corinthios ait, filium traditurum regnum et [*]( 1 Ps. 44, 7-8 5 *Pa. 44, 7—8 18 *Ps. 131, 11 20 *Luc. 1, 32-33 24 cf. I Cor. 15, 24. 28 ) [*]( 1 sedis L 4 ebraico WM 5 saeculum saeculi LW seculo M et in aet. om. L 8 exnlt.] laetitiae WlIf 9 et 10 qui] quae X 9 deo X 10 eloym B eloem WM ebraicum W 11 interpretatus WX 12 SCE M SCC X eee L ecce W intell.] (tdd. dee S 0 deus, non dce Vallarsius possuimus W 13 peruersae WX uersae L mutet W dominum B dil. et am.] dilectissimi W 14 nominare W quamque B; add. enim S in filio om. IT 15 alt. et om. W alter horum ex alterorum m2X 19 thr, tuum] scdem tuam L 20 nunt. ang. S nuntiat L 23 fines L 24 deo traditurum S subieciendum L )

632
subiciendum ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. non enim dixit \'tradet patri\', ut uideretur filium separare, sed \'tradet deo\\ hoc est habitanti in adsumptione corporis deo, ut sit deus omnia in omnibus et Christus, qui ante per paucas uirtutes erat in singulis, per omnes in omnibus commoretur.