Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

duodecim lapides uel zodiacum interpretantur circulum uel duodecim menses et singulis uersiculis singula adsignant tempora et his ternos deputant [*]( 1 hiacinth. H hyacinct(cth R). KR iacinth. D<P iacinct. IIB iudicat H 3 tintinn. RD,IIp.c. thintin. H fulgora RØ,IIa.c. demonstrat K 4 terre Bp.c.m2 aque Bp.c.m2 alt. et om. s 5 consonantia K perplexa] add. sunt s. l. B 6 reper. IIa.c.m2B autem] hoc s coloris Bp.c.m2 auri s 7 sunt s. l. B sunt aes K significare II nitales s colores s 8 penitret K, add. et (eras.) 77 superhum. JIDB euperumerali s duo R,IIa.c.m2 9 zmaracd. B smaragd. KIIØ uny(i77)ch. HR onich. IIBp.c. onic. KD,IIBa.c. onicynos s sunt B 10 humerum IIDB tegunt B duo hemisperia (0 h ex m m2) K hemispheria H,B (pr. h p.c.) emiapheria II in ras. emisferia D gemispheria R gemisperia s 11 alius—alius Ka.c. sub] super Ra c.<P terram HRØ sit om. HRØ sine om. <P solam Ra.c.Ø 12 quae des. om. D super IIa.c. rut.] sint rutina s qua inter rasuras 4 et 2 litt. II quae R que Ba.c. 13 est] add. qua (del. m2) B 14 interpre- (aeK)tatur KIIa.c. rationabile s rationabilem (bi eras.) K 15 ad instar IIDB 16 nelatur KØ uolatur Ba.c. zoziacum D zosiacum B socia cum Hp.c. 17 cingulum Ea.c.Ø uel XII menses et in mg. inf. II duod.—uers. om. s et] add. in (exp.) K 18 adsignet D ad(del.)assignant (gnant in ras. m2) B adstringunt (u ex a) II tempora ex tempus K et] ut Ba.c.m2 his ex bis m2B is IIa.c. es D deputent Ba.c.m2 )

607
menses. nec alicui gentilis uideatur expositio. non enim, si caelestia et dei dispositionem idolorum nominibus infamauerunt, idcirco dei neganda est prouidentia, quae certa lege cumt et fertur et regit omnia.

nam et in Iob arcturum et Oriona et mazuroth, hoc est zodiacum circulum, et cetera astrorum nomina legimus, non quo eadem apud Hebraeos uocabula sint, sed quo nos non possumus, quae dicuntur, nisi consuetis uocibus intellegere. pulchre autem hoc ipsum, quod in medio est, appellatur rationale; ratione enim cuncta sunt plena et terrena haerent caelestibus, immo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utrumque temperies de caeli cursu et ratione descendit; unde et rationale cum ephod fortius stringitur.

porro, quod dicitur in ipso rationali δήλωσις esse et άλήϑεια, id est manifestatio atque doctrina uel ueritas, hoc ipsum significat, quod numquam in dei ratione mendacium sit, sed et ipsa ueritas multis signis et argumentis monstretur hominibus et usque ad mortales ueniat. unde factum est, ut rationem solis ac lunae et anni et mensuum et temporum et horarum, tempestatum quoque, serenitatis atque uentorum et rerum omnium nosceremus accipientes insitam a deo sapientiam et ipso habitatore atque doctore domicilii sui nobis et fabricae scientiam demonstrante.