Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quattuor colores ad quattuor elementa referunt, ex quibus uniuersa subsistunt — byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur, purpura mari, quia ex eius cocleolis tinguitur, hyacinthus aeri propter coloris similitudinem, coccus igni et aetheri, qui Hebraice \'sani) appellatur, quod Aquila διάϕοϱον, Symmachus δίβαϕον interpretatus est, pro cocco iuxta Latinum eloquium apud Hebraeos \'tolath\', id est uermiculus —, et iustum esse commemorant, ut pontifex creatoris non solum pro Israheli, sed pro uniuerso mundo roget, si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundos iste consistat et haec elementa sint omnium.

unde primum lineum uestimentum est terram significans, secundum hyacinthinum aerem m colore demonstrans, quia de terrenis paulatim ad excelsa sustollimur, et [*]( 3 cf. II Cor. 4, 7 ) [*]( 1 diximus (ixim in ras. m2) B pr. quae in ras. m2B; add. uel D ne 77 alt. quae] uel (8. l. et eras. B) quae BS 2 spec(t B)iali (add. a s. I. B) RB apiciali (ia ex i) H 4 discamus Ra.r.; add. igitur IIDB abJ apud s, om. R 5 morem] moysen s spiritalis 77 spiritualis Ba.c.m2 6 ad] at <P aut B et S referuntur 7ZB 7 quia] qui IIa.c.Φ 8 quia] qui 7ZD cocliolis K c(g IZ)ochl(l s.l.H)colis HB cochleis <P 9 hiacinth(t Ø). HØ hyacinct(cth R).KR iacinth. D iacinct. lIB et s. l. m2B, om. s 10 aeri B hebraeicae K ΔΙΑΦΟΡΑωΝ B diaforon KD0 11 symach. s simmacb. K simach. 77 simac. B AIaAaON IID ΔΙΑΦΟΒΟΝ HR diafob(b ex r 7E)on KØ 12 tolath K tholath HRØ tolach 777) tholach B uenn. scribitur KHDB 13 commemorent Ka.c.m2 pont.] add. creaturis omnibus et ornatus s. l. m2B creatorem Bp.c.m1 israhe(-e Н)li KHR ihl D isrt IIØB 14 sed et llD,B (et s. l.) mundo om. R quidem] add. et s. l. m2K 15 aerem K ignem K consistit II,Bp.r. 16 sunt Bp.c.m2 uestim. lin. S est] est et (utrumque exp.) B, om. S 17 significat D hiacinth. 77x llyacinct(cthR). KR iacinth. D iacinct. IIB iacinthum (n s. I.) s demonstrant (nt ex t) D 18 qui KJIa.c. celsa K sustulimur lIa.c. sostellimur s )

606
ipsa uestis hyacinthina a capite usque ad talos ueniens indicat aerem de caelis usque ad terram fusum. mala autem Punica et tintinabula in inferioribus posita fulgura tonitruaque demonstrant siue terram et aquam et omnium elementorum inter se consonantiam et sic sibi uniuersa perplexa, ut in singulis omnia repperiantur.

quod autem supra dicti colores auro intexti sunt, id significari uolunt, quod uitalis calor et diuini sensus prouidentia uniuersa penetret. superumerale et duos lapides uel zmaragdinos uel onychinos, qui desuper sint et utrumque umerum tegant, duo hemisphaeria interpretantur, quorum aliud super terram, aliud sub terra sit, siue solem et lunam, quae desuper rutilant. zonam illam, qua sacerdotis pectus artatur et linea tunica, id est terra, constringitur, interpretantur oceanum. rationale in medio positum terram edisserunt, quae instar puncti, licet omnia in se habeat, tamen a cunctis uallatur elementis.