Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Didicimus, quae communia cum sacerdotibus, quae specialia pontificis uestimenta sint, et, si tanta difficultas fuit in uasis fictilibus, quanta maiestas erit in thesauro, qui intrinsecus latet! dicamus prius, quod ab Hebraeis accepimus, et iuxta morem nostrum spiritali postea intellegentiae uela pandamus.