Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quattuor colores ad quattuor elementa referunt, ex quibus uniuersa subsistunt — byssus terrae deputatur, quia ex terra gignitur, purpura mari, quia ex eius cocleolis tinguitur, hyacinthus aeri propter coloris similitudinem, coccus igni et aetheri, qui Hebraice \'sani) appellatur, quod Aquila διάϕοϱον, Symmachus δίβαϕον interpretatus est, pro cocco iuxta Latinum eloquium apud Hebraeos \'tolath\', id est uermiculus —, et iustum esse commemorant, ut pontifex creatoris non solum pro Israheli, sed pro uniuerso mundo roget, si quidem ex terra et aqua et aere et igne mundos iste consistat et haec elementa sint omnium.