Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur ad nostra ueniamus. non plangam cum Iacob et Dauid filios in lege morientes, sed cum Christo in euangelio suscipiam resurgentes. Iudaeorum luctus Christianorum gaudium est. ad uesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia. nox praecessit, dies autem adpropinquauit.

unde et Moyses moriens plangitur, Iesus absque . funere et lacrimis in monte sepelitur. quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romae consolati sumus, breuiter explicauimus. nunc nobis per aliam semitam ad eundem locum perueniendum est, ne uideamur praeterita et obsoleta quondam calcare uestigia.

Scimus quidem Nepotianum nostrum esse cum Christo et sanctorum mixtum cliori3, quod hic nobiscum eminus rimabatur in terris et aestimatione quaerebat, ibi uidentem comminus dicere: sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri, sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram uicem dolentes.

quanto ille felicior, tanto nos amplius in dolore, quod tali caremus bono. flebant et sorores [*](5 cf. Gen. 37, 33-35 6 cf. II Reg. 18, 33 8 Ps. 29, 6 9 Rom. 13, 12 10 cf. Deut. 34, 8 cf. Ios. 24, 30 12 sc. epist. XXXIX 19 *Ps. 47, 9 23 cf. Ioh. 11, 33 ) [*]( 1 uirtns] luctus G orbit. in] orbitate sint (t eras. K) K\'V 2 tullina s. Z. K, om. \'1\' explicabit K adplicauit D pot. al. D 3 sugill. ΦΨΒ7 recipiam S 8 est om. s uesperam S 9 autem om. WD adpropinqual) D 10 moses Gp.r. mosis 91 plang.] add. et GIJJ,K (eras.) hieaus 91D hierus s ihu G 11 sepellitur GK 12 lamentationem codd. praet. 91 14 est om. s 15 praetrita S obolita ex oblita m2 D abolita \'1\' 17 et s. l. K, om. G 18 extimatione GB aestimationem f quaerebant 91 ubi D 19 ita et iuid. om. s ita et] sic 91 sic et S 20 uirtutem D 22 nostro |uicem G nostra inuicem <P ampl. nos D 23 ampl. om. G in s. I. K )

556

Lazarum, quem resurrecturum nouerant, et, ut ueros hominis exprimeret affectus, ipse saluator plorauit, quem suscitaturus erat. apostolus quoque eius, qui dixerat: cupio dissolui et esse cunr-Christo et alibi: mihi uiuere Christus est et mori lucrum, gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi uicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.

quanto magis tu, et auunculus et episcopus, hoc est et in carne et in spiritu pater, aues uiscera tua et quasi a te diuulsa suspiras! sed obsecro, ut modum adhibeas in dolore memor illius sententiae: ne quid nimis\' obligatoque parumper uulnere audias laudes . eius, cuius semper uirtute laetatus es, nec doleas, quod talem amiseris, sed gaudeas, quod talem habueris, et sicut hi, qui in breui tabella terrarum situs pingunt, ita in paruo isto uolumine cernas adumbrata, nonexpressasignauirtutumsuscipiasque a nobis non uires, sed uoluntatem.

Praecepta sunt rhetorum, ut maiores eius, qui laudandus est, et eorum altius gesta repetantur sicque ad ipsum per gradus sermo perueniat, quo uidelicet auitis paternisque [*](2 cf. Ioh. 11, 85 3 *Phil. 1, 23 4 Phil. 1, 21 5 cf. Phil. 2, 27 ) [*]( 1 quam s nerus GD homines KØ hominibus G 2 exprimeretur GD quem] qui Dp.c.m2 resusc. Dp.c.m2B 3 dixerit s dixit S 5 epafras ØB epafra G ephafras Kp.r.Y\' dephafras Ka.r.,? 21 6 uicina ΦΨ,Ba.c.m2 redditur G sit om. GK\'l\' 7 credulitatis G metuis ed (ed in ras. m2) K metum sed 91 8 tert. et s. Z. K, om. 1\' pr. in om. s alt. in om. G 9 pater et abunculus G aues s (babes m2) B habes KP doles GD doles abesse S, ? 9t deuulsa ΚΦΨdiuisa D, ? 91 10 memor] omnis homo in dolore positus memor sit r sent.] add. qua dicitur B 11 quod s 12 ne G nec dol.hab.] uir sapiens, quando filium bonae indolis amittit, non doleat, quod talem perdiderit, sed doleat (exp. s. Z. m2 gaadeat), quod talem habuerit r 13 amis.-talem s. Z. m2K, om. \'l\' 14 sit. terr. G ita et in y 15 adornata G1\',Ka.c.m2 expressi signum s 17 haec praec. D s (del.) praec. 91 rhet. 91 reth. cet. ut om. G 18 gesta i alt. g alt.] amplius ØB sitque G per grad. om. G 19 quod UDΨ habitis G uirtutum s m )

557
uirtutibus inlustrior fiat et aut non degenerasse a bonis aut mediocres ipse ornasse uideatur. ego carnis bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus nOlI requiram nec me iactabo de genere, id est de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac, sancti uiri, lsmahelem et Esau peccatores genuerint et e. regione Iephte in catalogo iustorum apostoli uoce numeratus de meretrice sit natus.

anima,inquit, quae eccauerit, ipsa morietur; ergo et, quae non peccauerit, ipsa uiuet. nec uirtutes nec uitia parentum liberis inputantur; ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus, persecutor ecclesiae et mane lupus rapax Beniamin, ad uesperam dedit escam Ananiae oui submittens caput. igitur et Nepotianus noster quasi infantulus uagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.

Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius orientem heremumque dimiseris et me, carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaueris, ut primum, si fieri posset, sororem cum paruulo uiduam, dein, si consilium illa respueret, saltim [*]( 4 cf. Gen. 16, 11. 12 5 cf. Gen. 27, 41 6 cf. Hebr. 11, 32 cf. Iudd. 11, 1 7 Ezech. 18, 4 11 cf. Gen. 49, 27 12 cf. Act. 9, 17-18 ) [*]( 1 denegasse Ψa bonis] ab omnibus G 2 mediocris Ψergo Bp.c.m2 3 contempsit] neg(cK)lexit GK1\' 4 de genere iactabo GK\'I\' habraham s 5 isac K isaac et B isaac et iacob G Ism. et Esau] ismaelites aut G ismahelem KP ismalem 31 ismahel D hismah(hs.l.B)e- lem ØB 6 et om. K1\' e reg.] religione G iepthe G (th ex t) s iept(a)e KB, om. \'I\' cathalogo GB 7 inquit in mg. B, om. s 8 ipse s et] haec GKT, om. S qui \'1\' peccauit G 9 pr. nec] non ra.c.m2 neque r par. om. GK quia ab r 10 cens.] xpi cens. nomine et (et del. m2) F renascetur F nascimur GΦΨ,Ka.c.m2; add. unusquisque pro se ratione reddeturus est r 11 et om. s male 1\' Beni. om. GK\'I\' uesperum G 12 esca G annaniae G1\' oui om. G 13 noster] nunc G,Ka.c.m2 non 1\' uagiens om. D nob.] add. quasi S 14 iordanne G,Kp.c.m2 nascitur D 15 quod s. l. m2Ø 16 demiseris Kfi 17 redeunte Ka.c. laetaueris Kp.c.m2Φ letaueris (exp., s. l. m2 letificaberis) B si s. l. m2 K\'I\', om. G posset UDBpossit cet. 18 paruolo 91 deinde Ka.r,Dp.c.m21\' respueres cP respuerit GK1\' saltem UD )

558
nepotem dulcissimum conseruares. hic est enim ille, de quo tibi quondam uaticinatus sum: licet paruulus ex collo pendeat nepos.

referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti lino corpus eius cilicio tritum sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portauerit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut uiduis, pupillis, oppressis, miseris subueniret: mihi non placent dilationes istae inperfectae seruitutis dei et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum.