Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ille, ille te uicit, ille iugulauit fugitiuus propheta, qui reliquit domum suam, dimisit hereditatem suam, dedit dilectam animam suam in manus quaerentium eam. qui per Osee quondam tibi rigidus minabatur: ero mors tuas o mors; ero morsus tuus, inferne, illius morte tu mortua es, illius morte nos uiuimus. deuorasti et deuorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et auidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt. [*]( 1 cf. I Thess. 4, 12 3 Matth. 9, 24 etc. 4 cf. Ioh. 11, 1— 44 5 *Sap. 4, 11 6 cf. Sap. 4; 14 9. 10 cf. Os. 13, 15 12 cf. Ion. c. 1-3 15 cf. Hier. 12, 7 18 *Os. 13, 14 ) [*]( 1 quod s 2 prohibent 91 3 inquit om. DB 5 quod UΦΒ quia cet. sit] est D, om. s in(m9l)mutaret 9IB imnundaret s mutaret cet. 6 placuerat Ga.c.D domino B 7 repugnati 91 repungnant <P 8 uirt. om. s desiderit 91 desidero G 9 0 amara mors r fratres] sčs s diuidis UΦΒ,Dp.c.m2 -dit s -des cet. sociatas rKs 10 ac] et B 11 ascendentes 91 12 et om. GØB 13 conquiescerent 9t -rat <P 14 et s. l. m2K, om. Y niniue UΨΒ,Dp.c.m2 15 pr. ille s. l. m2K, om. GF de enicit <P alt, ille] add. te GKB relinquit G 16 demisit KØ 17 manibus S eum G 19 pr. illins-alt. morte] de morte xpi mors mortua est 0 mors xpi morte r alt. illius] an (sic) illius 91 20 deuorasti-es] mors enim, dum deuorat, denorata est r adsumpsisti Ka.r. Ψ absumpti F 21 solicitiris U sollicita s sullicitatur r abidus G 22 tua] eius r )

551

Gratias tibi, Christe saluator, tua agimus creatura, quod tam potentem aduersarium nostrum, dum occideris, occidisti. quis ante te miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus uiuendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret? regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam super eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adam.

si Abraham, Isaac et Iacob in inferno, quis in caelorum regno? si amici tui sub poena offendentis Adam et, qui non peccauerant, alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est, qui dixerunt in cordibus suis: non est deus, qui corrupti et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis, qui declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum? quodsi Lazarus uidetur in sinu Abraham locoque refrigerii, quid simile infernus et regna caelorum?

ante Christum Abraham apud inferos; post Christum latro in paradiso: et idcirco in resurrectione eius multa dormientium corpora surrexerunt et uisa sunt in caelesti Hierusalem. tuncque conpletum est illud eloquium: surge, qui dormis, et eleuare et inluminabit te Christus. Iohannes Baptista in heremo personat: [*]( 5 *Rom. 5, 14 11 Ps. 13, 1 *Ps. 13, 1 13 Ps. 13, 3 15 cf. Luc. 16, 22-31 17 cf. Luc. 23, 43 18 cf. Matth. 27. 52—53 20 *Eph. 5, 14 ) [*]( 1 salu. om. r de tua D 2 tam—occidisti in mg. inf. m2 91 3 quis-homine om. T te in mg. K, om. F quia Ka.r.\'1\' aeternae F -ne T 4 accepit T 5 enim om. Kxl\' mosen Gp.r.WL 6 super] in D 7 adae DB isac K et isaac D et s. l. K 8 regno cael. \'1\' sub] in GΨ,K (exp.), om. B 9 poenam Kl\' peccauerunt G (-be-) D\'1\',Ka.c.m2 pecc. al. K\'l\' 11 corde suo DW corr. sunt B 12 abhominabiles DØ in uol. suis om. D uolupt. G\'l\'B 13 sunt] add. in uolun(pG)tatibus suis GD 14 qui] quid cP 15 eleazarus G,Ka.r. abrahae S 16 caelorum] add. est s. z. s etiam abr. F 17 aput G,Ka.c. ad s post] aput post s etiam latro F paradyso r paradi(yΨ)s(ssG)um GKXF 19 ierusalem B tumque 21 tunc GXF in(m)pletum KF 20 elogium DXF inlumioauit GKDØ 21 iohannis Ka.c,Ø heremum s )

552
paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum [*]( -...-.... 4 ) caelorum. a diebus emm Iohannis Baptistae regnum caelorum uim passum est et uiolenti diripuerunt illud. flammea illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine. nec mirum hoc nobis in resurrectione promitti, cum omnes, qui in carne non secundum carnem uiuimus, municipatum habeamus in caelo et hic adhuc positis dicatur in terra: reg num dei intra uos est.

Adde quod ante resurrectionem Christi notus tantum erat in Iudaea deus, in Israhel magnum nomen eius, et ipsi, qui nouerant eum, tamen ad inferos trahebantur. ubi tunc totius orbis homines ab India usque ad Britanniam, a rigida septentrionis plaga usque ad femores Atlantici oceani, tam innumerabiles populi et tantarum gentium multitudines quam uariae linguis, habitu tam uestis et armis? piscium ritu ac lucustarum et uelut muscae et culices conterebantur; absque notitia enim creatoris sui omnis [*]( 1 Matth. 3, 2 2 cf. Matth. 11, 12 4 cf. Gen. 3, 24 7 cf. Rom. 8, 12. II Cor. 10, 3 cf. Phil. 3, 20 8 Lnc. 17, 21 10 Ps. 75, 2 16 Verg. Aen. VIII 723 ) [*]( 2 enim s. l. m2K, om: D\'I\' 3 passus est Φp.c.Ψ patitur G diripiunt GWB, ? U 4 rumph(fr)ea r (0 pro u m2) D,B (0 pro u m2) (cf. p. 404, 13) romf(phØ)ea GΚΦΨ, ? 91 paradysi W paradissi Ga.r. foris Bp.c.m2 5 cherubim 91 (ex eher.) xI\',Bp.c.m2 cerubin GKØ chyiupin ra.c.m2 restincta et eras. 1P 6 resurrectionem ØB cum] qui G1\',Ka c.m2 qui om. G\'I\' 7 carne non sec. om. 2T carnem] carne G habemus Ua.c.Kp.r.Φ 8 et s. l. m2K, om. GI\' 11 in iud. erat S erat om. B alt. in] et in B 12 nouerunt Ka.c.m2D\'l\' eos 1\' tradebantur GW 13 urbis s ad om. 91DB (fort. recte) bretaniam (e ex i m2) Φ brittan(nnB)iam (ia K) cet. a rigida UD a regida Kp.c.m2 a frigida B arida s a meridie et G\'1\', Ka.c.m2 14 atl. G athl. (athantio* Ø) cet. 15 tam s. l. m2 K, om. G\'l\' 16 linguae G%Ka.c.m2 uestibus Bp.c.m2 uentis <P 17 hac s et D locust. Kp.c.m21\'B uelut] uermium 91 muscas G culicis \'l\' pulices Dp.c.m2 18 notitiam KWa.c.,0 etenim D, om. r omnes 91, om. r )

553
homo pecus est. nunc uero passionem Christi et resurrectionem eius cunctarum gentium uoces et litterae sonant.

taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicauit. inmortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniauit,

Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputauit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur. Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una uox Christus est.

Quid agimus, anima? quo nos uertimus? quid primum adsumimus? quid tacemus? exciderunt tibi praecepta rhetorum et occupata luctu, oppressa lacrimis, praepedita singultibus dicendi ordinem non tenes! ubi illud ab infantia studium litterarum et Anaxagorae ac Telamonis semper laudata [*](16 cf. Cicero Tusc. disp. III 28. 30. 58. Ennius Telamo fr. II Vahl.2 ) [*](1 homo] enim s nunc—sonant] in tantum xpi gratia per omnes gentes deffusa est, ut non solum uideamus inminutum, sed paene iam sublatum gentilitatis errorem, diffusa ita, ut passionem domini et resurrectionem eius cunctae nationum uocis et littere inferis sonant et qui mortuorum quondam mortuis idolis hominis immolabat, stridorem suum in dulce crucis frigerent melus et totius mundi una uox xpi laudatio est r passione Kp.c. post passionem D resurrectione Kp.c. 2 uoces] et uoces B 3 hebrehis B 4 pos 91 o pytag. D pitag. G phytag. K\'I\'B phitagoris s, ? 91 6 in consol.—disp. in mg. inf. m2K, om. G\'1\' in om. s consolatione D 7 gotus G aegiptius K egyptius DB aegyptus G 8 phylopantus G\'I\' phylosophantur (so m2) K besorum B uessorum G pop.] multorum <P 9 qui] quo s inferis Ka.c.m2D\'l\' inferias s, om. G 10 dulces G duce Ka.c.m2\'I\' frigerent V mellos Ga.r. melus FK melius Y 11 xpi laudatio T 12 nos uertimur s . alt. quid] quod s 13 ezced. 91KY exciderimne D excideruntne S reth. GDΦΨΒ 14 obpressa G lacr.] nimiis ex animis G 15 ubi est GK\'I\' illum s inf. et (eras.) G 16 et s. l. K, om. G\'I\' aneiagorae G ac] et D sententiam 21 )

554
sententia: \'sciebam me genuisse mortalem\'?

legimus Crantorem, cuius uolumen ad confouendum dolorem suum secutus est. Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos lucttfs opuscula percucurrimus, qui diuersis aetatibus diuersorum lamenta uel libris uel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari: proponunt innumerabiles uiros et maxime Periclen et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis coronatus in contione disseruit, alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur et eandem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem repperit concidisse.

quid memorem Romanos duces, quorum uirtutibus quasi quibusdam stellis Latinae micant historiae? Puluillus Capitolium dedicans mortuum, ut nuntiabatur, subito filium se iussit absente sepeliri; Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est. praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaeuolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam [*](7 cf. Val. Hai. V 10, ext. 1. 2 14 cf. Val. Max. V 10, 1. 2 ) [*](1 scieb.-mort.] quidam pater consolantibus eum (del. m2 et in mg. scr. se) super filiae morte (e ex em m2) respondit: sciebam me genuisse mortalem r scieb. enim G cratorem D scrantorem G driantorem (dr ex d) <P 2 confodendum Ψ fonendum 91 3 clithom. K clithomaci IF clitomamachi s scitom. 9t et lythom. G carmineadis 9t possidonii D pondi G P 4 sedendo luctos 9t percurrimus Ka.c.DW 5 lamentis D luctum S 6 etiam] tum <P nostrorum Vp.c.mS careret s haereret D horreret G possit KDY possum G 7 periclin s periclem S 8 et om. GW xenoph. W ezenof. D senof. B xenof. cct. omissis GKW 10 depos.] add. s. Z. hic incipit Ψ 11 et om. G capiti s. l. Ii., om. Gl\' aciem G<P\'F,Ka.c. 14 mortae 9t 15 sepelliri GK se(aeØ)pelire s\'l\' 16 cxequia 9t 17 orbem ingresus 91 gaios GΨ,Ka.c,m2 18 phisones DB bruttos G scebolas G scepholas D scaetuolas 9t Scauros] caros Ka.c.Ψ matrios Ka.r.Ψ crassios G 19 aufidos DB non minor-iuit] non minus laudandus est uir fortis in luctu quam qui in bello (0 in ras. m3) r )

555
in bellis uirtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicauit, ne uidear aliena potius quam nostra quaesisse; quamquam et haec in suggillationem nostri breuiter dicta sint, si non praestet fides, quod exhibuit infidelitas.