Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ad quae breuis responsio est: non debere nos quaerere, quid sit illud, quod nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. si enim ignoratur, quomodo sciri potest? quod promittitur in futuro, non cernitur in praesenti. spes enim, quae uidetur, non est spes, sed iam certa possessio, quomodo si uelit quispiam dicere: \'ostende mihi, quod inuisibile est; loquere, quod audiri non potest; expone, quod cogitatio non conprehendit humana! ergo hoc sensu apostolus dixisse credendus est, quod carnalibus oculis et aure carnali et cogitatione mortali non possint spiritalia conprehendi.

etsi enim noueramus quondam Iesum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus eum. et in Iohannis epistula scribitur: carissimi, nunc filii dei sumus ot necdum manifestatum est, quid futuri sumus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quodque reuelatum sibi et sanctis per spiritum esse testatur, non statim [*]( 3 I Cor. 2, 10 9 Rom. 8, 24 15 *II Cor. 5, 16 17 *I Iob. 3, 2 ) [*]( 1 parauit Aa.c.m2 2 rursus II 3 autem] hoc s deus reu. s 4 et om. s debemus 33 5 quomodo 21A quid 58$quod cet. ille om. 2£A aliis] add. aliis (exp.) s. I. A reuelaret B reuelauerit SBo ad quae] adque 91 atque A (ex ad què m2) Øo 6 nos s. 1. m2 S non Φ requirere 93 illut G que D 7 aures 2fØ homines 21 asc.] add. que praeparauit deus diligentibus se B 8 scire ΑΦ,a.c. 10 uellit Aa.r.Bp.c.m2 11 audire Aa.c.m2D 12 non (om. Ø) conpr. hum. cog. Φ adprehendit Aa.c. 13 hoc ergo 21.4 14 cogitatio SBa.c.# possit A possunt D 15 nouerat A itim xpm B 16 non s. l. m2A eum om. B, add. secundum carnem o 18 manifestatum 21 (?)Ao,Ba.c. -festum cet. quod 2I(?)AD,Øa.c. 19 simus o quoniam] scimus enim, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quia s; sed Hier. ipse locum non integrum attulit sicut Aa.c.m2Øo quod IID 20 esse test.] dicit B esse] est s )

543
sequitur, ut ipse aliis reuelarit. alioquin audiuit et in paradiso uerba ineffabilia, quae aliis narrare non poterat; aut si narrauit, nequaquam ineffabilia sunt.