Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Secunda quaestio fuit, in qua dicis legisse te per transitum in opusculis meis, quod agni, qui stent a dextris, et haedi, qui a sinistris, Christiani sint atque gentiles et non potius boni et mali. non memini me hoc aliquando dixisse et, si dixissem, non essem in errore pertinax.

quantum autem dictanti subito occurrit, in secundo uolumine contra Iouinianum super hoc capitulo disputasse me noui et non solum super hoc, \' sed et de eo, quod in eandem quaestionem cadit, ubi pisces mali a bonis piscibus separantur. quod ergo ibi plene dictum est, nunc omittendum uidetur.