Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nos autem habemus propositi nostri principes Paulos, Antonios, Iulianos, Hilarionas, Macarios; et ut ad scripturarum auctoritatem redeam, noster princeps Helias, noster Helisaeus, nostri duces filii prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine et faciebant sibi tabernacula propter fluenta Iordanis. de his sunt et illi filii Rechab, qui uinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui dei per Hieremiam uoce laudantur, et promittitur eis, quod non deficiat de stirpe eorum uir stans coram domino.

hoc reor et septuagesimi psalmi titulum significare: filiorum Ionadab et eorum, qui primi in captiuitatem ducti sunt. iste est Ionadab, filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Hieu; et huius filii sunt, qui in [*]( 11 cf. ffier. c. 42 15 *Ps. 70, 1 17 cf. IV Eeg. 10, 15-17 ) [*]( 1 uirgilium NkB terrentium P,kp.c.m2 histoici 0 stoici DB thycididern P tuch(h s.l.m2k)ididem kB tuchiden N idem D 2 sallusticum (c exp.) P solustium 0 salustium cet. limum DNBJca.e. lisiam DkB 3 graccos DN gracos 0 grecus B gracc(h s.l.m2)um k demostenen (-m NB) DNkB 4 episc.-6 mer.] xpi imitentur apostolos et monachi perfectos patres, ut, quorum honorem possident, habere nitantur et meritum r in] ad Dk 5 habere om. 0 6 et mer.] emeritum 0 habeamus codd. praeter ΡΦ 7 paulus D\'P panlum Bp.c.m2; add. et S antonius DCP antonium Bp.c.m2 iulianus CPa.e. iulianum Bp.c.m2 hilarionas P,Ba.c.m2 -ones k -anos 0 ylarionos D,N (hy- p.c.) -onem Bp.c m2 macharios PDk macharius cP macharionos N macarium Bp c.m2 ad om. N 8 auct. scr. DNkB pr. noster] nos 0 alt. noster] add. princeps 0 9 helisaens P -seus cet. 10 solitudinS 0 solitudinibus S prope DNkB 11 recab PNa.c. recahb 0 sicera k 12 tent.] terra sna N ieremie uocem B 13 deficiet B deficiant 0 14 et in septuagitsi s.l.)mi 0 15 psalmi s. 1. P 17 recab 0B regum D,Bp.c.m2 18 iheu (ex ieu) B in in wg. P tabernaculo P )

535
tabernaculis semper habitantes ad extremum propter inruptionem Chaldaici exercitus Hierosolymam intrare conpulsi hanc primam captiuitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem urbe quasi carcere sunt reclnsi.

Obsecro itaque te, ut, quoniam sanctae sororis tuae ligatus es uinculo et non penitus expedito pergis gradu, siue hic siue ibi multitudines hominum et officia et salutationes et conuiuia ueluti quasdam catenas fugias uoluptatum. sit nilis et uespertinus cibus holera et legumina interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. qui Christum desiderat et illo pane uescitur, non quaerit magnopere, quam de pretiosis cibis stercus conficiat.

quicquid post gulam non sentitur, idem tibi sit, quod panis et legumina. habes aduersus Iouinianum libros de contemptu uentris et gutturis plenius disserentes. semper in manu tua sacra sit lectio, frequenter orandum et flexo corpore mens erigenda ad dominum. crebrae uigiliae et uentre uacuo saepius dormiendum. rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes fuge. pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue; rara est in hominibus fides. non credis uerum esse, quod dico?

cogita [*]( 2 caldaici PB chaldeici DpN chaldei k hierosolim. k bierusoly(ip)m. DpN ihero(u s.l.)solim. B hierosolima P primi S 7 ubi P mult.] qui uult esse perfectus, multitudines (ex nis m2) r 8 ueluti] quasi s. l. m2 r, add. quasi D fugiat uolunptatum (n del. m2) F monachi cibus (ex cybos m2) sit uilis et uespertinus l1 9 olera FDB lecumina i7 int. pisc. om. k 10 ducat r qui-12 conf. om. T 11 de quam g 12 quidquid D quodquod 0; add. enim r 13 idem tibi] hoc ei r quod om. fi panes P aduersum P 14 deserentes Φ 15 sit lectio sacra N freq.—18 fuge] monachus frequenter oret et flexo corpore et (et eras.) mentem ad ipm erigat crebo (sic) uigilet et uentre uacuo saepe dormiat. inter haec rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes (ex -is m2) fugiat F 16 deum Nk 17 remusculus P 18 adol. D<PN,Ba.c.m2 hostis Da.c.m2 fuge] ama Dk 19 sumptu Ba.c.m2 distribuere D 20 uerum esse s. I. P )

536
Indae loculos. humilitatem uestium tumenti animo non appetas, saecularium et maxime potentium consortia deuita. quid tibi necesse est ea uidere crebrius, quorum contemptu monachus esse coepisti? soror praecipue tua matronarum declinet colloquia nec inter sericas uestes et gemmas circumsedentium feminarum se sordidatam aut doleat aut miretur, quia alterum propositi paenitentia, alterum iactantiae seminarium est. caue, ne quasi fidelis et famosus tuorum quondam dispensator alienam pecuniam distribuendam accipias.

intellegis, quid loquar; dedit enim tibi dominus in omnibus intellectum. habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. non multum distat in uitio uel decipere posse uel decipi Christianum. quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem excepta elemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum. praeter uictum et uestitum et manifestas necessitates nihil cuiquam tribuas, ne filiorum panem canes comedant.

Uerum Christi templum anima credentis est: illam exorna, illam uesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. quae utilitas parietes fulgere gemmis et Christum in paupere fame [*]( 1 cf. Matth. 26, 14-16 etc. 10 cf. II Tim. 2 7 cf. Mattli. 10, 16 17 cf. Matth. 15, 26 etc. ) [*]( 1 iudei N hum.-4 coep.] monachus humilitatem uestium tumenti animo non appetat, saecularium consortia deuitet. quid ei opus est uidere crebrius, quod esse Contempsit? i7 humilitate uestigium s 4 prae- (eD)cipua DN conloquia s consortia S 5 ne Nk syricas s 6 se] et se N miratur s 7 praepositi N paenitentiae <P 8 quond. tuor. k 9 quae N,Ba.c.m2 loquor N 10 habeto—13 Christ.] monachus habeat simplicitatem columbae, ne cuiquam machinetur dolos, habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis, quia non multum distat in uitio uel decipere uel decipi F 11 cniquam] cui s 12 subpl. DB,ka.c. supl. P 14 accepta B 15 helemosi(yD)na DkB elymosyna s patet et s institutorem Ø,Ba.c. hab. pot. N 17 panes k 18 commedant kB 19 templum xpi s 20 illij in illam N xpi s suscepi s suspice B 21 utilitas est S fugere s famae s )

537
mori? iam non sunt tua, quae possides; dispensatio tibi credita est. memento Ananiae et Sapphirae. illi sua timide seruauerunt; tu considera, ne Christi substantiam inprudenter effundas, id est, ne inmoderato iudicio rem pauperum tribuas non pauperibus et secundum dictum prudentissimi uiri liberalitate liberalitas pereat.

noli aspicere ad phaleras et nomina uana Catonum. ego te, inquit, intus et in cute noui. esse Christianum grande est, non uideri. et nescio quomodo plus placent mundo, quae Christo displicent. haec non sus, ut aiunt, Mineruam, sed ingredientem pelagus amicum amicus monui malens a te facultatem meam quaeri quam uoluntatem, ut, in quo ego lapsus sum, tu firmo pergeres*gradu.