Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Hactenus sic locutus sum, quasi aliquid de epistula commutarim etv simplex translatio possit errorem habere, non crimen. nunc uero, cum ipsa epistula doceat nihil mutatum esse de sensu nec res additas nec aliquod dogma confictum, faciunt ne intellegendo, ut nihil intellegant, et, dum alienam inperitiam uolunt coarguere, suam produnt.

ego enim non solum fateor, sed libera uoce profiteor me in interpretatione Graecorum absque scripturis sanctis, ubi et uerborum ordo mysterium est, non uerbum e uerbo, sed sensum exprimere de sensu. habeoque huius rei magistrum Tullium, qui Protagoram Platonis et Oeconomicum Xenofontis et Aeschini et Demosthenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. quanta. in illis praetermiserit, quanta addiderit, quanta mutauerit, ut proprietates alterius linguae suis proprietatibus explicaret, non est huius temporis dicere.

sufficit mihi ipsa translatoris auctoritas, qui ita in prologo earundem orationum ocutus est: putaui mihi suscipiendum laborem [*](8 Terentius Andria prol. 17 20 Cicero de opt. gen. orat. 13—14 ) [*](1 quo u quod cet. stultissimi W accuss. u 2 terminari W confesso •Wp.c.m!! 3 quaer. sol. 2 solat. Q2S 4 actenus QW2 sic] si QW,2a.c.m2 5 commutarem W -tauerim Q2DS terrorem D 7 aliquid 2S dogma esse S 9 redarguere Q2DS et (exp. 2) ego Q2DS 10 in om. D 11 sanctis om. S et uerb.] e uerbo W 12 mist. WBS 13 rei ex ei u 14 pytag. QB pitag. W,2p.c. plato W oeconomicon W ouecon(n ex m)omicum u oechono(no add.)- micum Q economicum B oe(eS)comicum DS zenophontis S exophontis W aeschini u eschini B haescini W escinis Q tescinis DS t (eras.) escinis 2 aeschinis g 15 et] ac S demonsthenis u demonstenis D domaestenis W demostenis cet. 16 pr. quantam D in om. D 17 proprietatem Q2DS lingua e W linguae in 2 18 hiis W suf- Sciat Q ipsa u ipsius cet. 19 translatoris (or ex ion) u 20 est] add. tullius 2 (del.) S putaui quidem B susc.] ad(s ΣS)sumere Q2DS assulDere-p. 509, 1 mihi in mg. 2 ut. stud. mihi om. Q )

509
utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium. conuerti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, AeschinietDemosthenis, necconuertiutinterpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum formis tam quam figuris, uerbis ad nostram consuetudinem aptis. in quibus non pro uerbo uerbum necesse habui reddere, sed genus omnium uerborum uimque seruaui. non enim me ea adnumerare lectori putaui oportere, sed tamquam adpendere.