Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Uolo in chartulis meis quaslibet ineptias scribere, commentari de scripturis, remordere laedentes, digerere stomachum, in locis me exercere communibus et quasi limitas ad pugnandum sagittas reponere: quamdiu non profero cogitata, et maledicta non crimina sunt, immo ne maledicta quidem, quae aures publicae nesciunt.

tu corrumpas seruulos, sollicites clientes et, ut in fabulis legimus, auro ad Danaen penetres dissimulatoque, quod feceris, me falsarium uoces, cum multo peius crimen accusando in te confitearis, quam in me arguis? alius te hereticum, alius insimulat dogmatum peruersorum: taces,. ipsi respondere non audes, interpretem laceras, de syllabis calumniaris et totam defensionem tui putas, si tacenti detrahas. finge in transferendo uel errasse uel intermisisse me quippiamhic totus tui negotii cardo uersatur, haec tua est defensio —: num idcirco tu non es hereticus, si ego malus interpres sim?

nec hoc dico, quo te hereticum nouerim — sciat ille, qui [*](1 abducto B 2 eructuare QSDB 3 sibi s. I. Q profuit (fuit in ras.) Z et om. B 4 ac] et W pyratae (-te) QID faciunt £ 2ZD,Sa.c. anna BS 5 caiph. B cayph. S chaiph. Q caphias ex caphas W caif. uSD 7 chart. uD cart. cet. scrib. et B 8 estomaclium W 9 limitas scripsi coll. Ven. Fort. c. II16, 153 Leo limita u limatis W limatas cet.; add. sagittas 8 expugnandum S 10 et (= etiam) om. QSDS 11 ne uW nec cet. 12 puplice WD publicatae Ba.c.m2 nesciant QWDS sollicitas Q et s. I. m2B 13 danen Wp.r. dissimilatoque W 14 com W 15 accviss. u acus. TV 15 arguas B te s. I. m2 u 16 peruersorum u -orem cet. ipsi uB ipse cet. 17 de exp. m2B sill(IWa c.m2)abis 1VBS 18 totum S tutam B putes 2p.c m2 tacendo QDS,2a.c.m2 19 fingis B intermississe u TV 20 negocii tui B corde ex cordo m2W 21 itcirco W sum BS 22 hoc] idcirco S quo ltTF quod cet. sciet W accuss. u acusat Za.c.m2 )

508
accusauit, nouerit ille, qui scripsit — sed quo stultissimum sit accusatum ab alio alium criminari et confosso undique corpore de dormientis uulnere solacium quaerere.