Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rursumque in calce sermonis: quorum ego, ait, orationes si, ut spero, ita expressero uirtutibus utens illorum omnibus, id est sententiis et earum figuris et rerum ordine, . uerba persequens eatenus, ut ea non abhorreant a more nostro, quae si e Graecis omnia conuersa non erunt, tamen, ut generis eiusdem sint, elaborauimus (et cetera).

sed et Horatius, uir acutus et doctus, hoc idem in Arte poetica erudito interpreti praecipit: [*]( 11 Cicero de opt. gen. orat. 23 ) [*]( 1 non om. Q 2 duarum D 3 inter seque (que eras.) B et inter se S 4 aesch. u esch. B esc. S et sc. W isc. Q iscinis D tescinis S demosthenis u demonsthenis W demonstenis D deraostenis cet. 5 isdem Zp.r.D hisdem cet. iisdem S et om. S earundem S tam (m in ras. m2B) figuris quam (in mg. m2B) DBS atque figuris S 7 non] nunc QD,Za.c. uerbum pro uerbo W ut Ciceronis codd. habui s. l. Q 8 omnium Hieronymi ut Ciceronis codd. omne ς uimque] usumque W 9 mea (pro me ea) adn. Q ea me adn. Ciceronis codd. me adn. ea S ann. B, om. S lector Q,Za.c. 10 oportere om. W app. WBS expendere Sa.c.m2 que om. S 11 orationis u oratio S sicut QSD et Ciceronis aliquot codd. 12 utensiliorum u utensiliorum illorum W 13 ordinem QD 14 uerbo Q pers.] add. si s. l. m2S aborreant (aboreant u aborreat \'sa.c.) codd. praet. ip\'.c.S 15 e] a Qa.c.Sp.c.m2D, om. u conuersatio D 16 erant W runt D e(ae-u)laborabimus uD et Ciceronis codd.. 17 et cet. addidi, ne apodosi omissa lector offenderetur alt. et s. l. S, om. S horat. u orat. cet. 18 praecip. uW,Sa.c.m2 praecep. cet. )

510
nec uerbum uerbo curabis reddere fidus interpres.

Terentius Menandrum, Plautus et Caecilius ueteres comicos interpretati sunt: numquid haerent in uerbis ac non decorem magis et elegantiam in translatione conseruant? quam uos ueritatem interpretationis, hanc eruditi xaxoCvjXiav nuncupant.

unde et ego doctus a talibus ante annos circiter uiginti et simili tunc quoque errore deceptus, certe hoc mihi a uobis obiciendum nesciens, cum Eusebii apovtxov in Latinum uerterem, tali inter cetera praefatione usus sum: difficile est alienas lineas insequentem non alicubi excidere, arduum, ut, quae in alia lingua bene dicta sunt, eundem decorem in translatione conseruent.