Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Petimus ergo et nobiscum petit omnis Africanarum ecclesiarum studiosa societas, ut interpretandis eorum libris, qui Graece scripturas nostras quam optime tractauerunt, curam atque operam inpendere non graueris. potes enim efficere, ut nos quoque habeamus tales illos uiros et unum potissimum, quem libentius in tuis litteris sonas.

de uertendis autem in linguam Latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem nisi eo modo, quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et Septuaginta, quorum est grauissima [*](1 roedissima cP 2 ego l,Ba.c. 3 nectimur S quem iam IB 5 dein B (eras.), om. 0 6 nero profuturo cP 7 fiar L,D (r in ras.) fiat (t in ras.) M 8 hact. Ml act. cet. debueram Dl,Ma.c.m2Bp.c. si] ut" (eras. MB) si (in ras. B) FLDMB 9 contemptus F conuen- tus l scatit <P sicut et W 10 loquillas cP communicandum cP de] add. his F,Ls.l. 11 lesu om. cP inutilitatis cP 12 demonstranti cP demonstrauit FLD,Ba.r. monstrauit l a se om. FLDl,MBa.c. 13 monstrare 1 14 et om. cP nobis competit W omnes WCP affricanarum B africanorum FLDCP,Ma.c. 15 nt] et W nt in l,Bp.c. 17 potest FD 18 ill tal. codd. praet. WCP 19 quem WCP, add. tu cet. personas cP 20 lat. ling. S sanctis] sis (del. m2) W nollet 0 21 nisi] add. praedicatio nostra inanis est FL (cf. I Cor. 15,14 etp. 500,11) quod F iob (non hiob) codd. interpretaturus (urus ex ur) W est S ut] et FL 22 qui FD hanc] seq. ras. M hanc et cP ) [*]( LIV. Hieroa. Epist. I. ) [*]( 32 )

498
auctoritas, interpretationem distet, appareat. satis autem nequeo mirari, si aliquid adhuc in Hebraeis . exemplaribus inueni. tur, quod tot interpretes illius linguae peritissimos fugerit.

omitto enim Septuaginta, de quorum uel consilii uel spiritus maiore concordia, quam si unus homo esset, non audeo in aliquam partem certam ferre sententiam, nisi quod eis praeminentem auctoritatem in hoc munere sine controuersia tribuendam existimo: illi me plus mouent, qui, cum posteriores interpretarentur et uerborum locutionumque Hebraearum uiam atque regulas mordacius, ut fertur, tenerent, non solum inter se non consenserunt, \'sed etiam reliquerunt multa, quae tanto post eruenda et prodenda remanerent. si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur. huius igitur rei pro tua caritate expositis causis certum me facias obsecrauerim.