Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Numquam aeque quisquam facie cuilibet innotuit quam mihi tuorum in domino studiorum quieta laetitia et uere exercitatio liberalis. quamquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam uidelicet corporis.

quam ipsam etiam, posteaquam te beatissimus nunc episcopus, tunc uero iam episcopatu dignus frater Alypius uidit remeansque a me uisus est, negare non possum magna ex parte mihi esse relatu eius inpressam et ante reditum, cum te ille ibi uidebat, ego uidebam, sed oculis eius. non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui nouerit, dixerit, [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](L = Coloniensis 35 s. IX. ) [*](W = Parisinus lat. 1868 s IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](M = Coloniensis 60 s. IX-X. ) [*](s = Guelferbytanus 4156 s. IX-X. ) [*](1 = Vaticanus lat. 341 s. X-XL) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*](2 Haec epistula in codd. titulo caret; est inter Augustini epistulas XXVIII (p. 103 Goldbacher) 3 Dom.-Aug.] augustinus iheronimo B cultus Φ sincerissimae g obs.] obsequendo FLDMl 4 fratri om. <P 5 agust. presbiter W agust. in domino salutem 0 6 aeque] me Fa.c.m2Ll,M (eras.), om. D qu. f.] tam facie quisquam l quisque F facie W facile FLD tam facile MB tam facie is 7 quieta laet.] quasi athleticia (alt. i eras.) B laeta Dl laetato fi et om. W uetere (ueterum s.l.m2) W 8 lib. Wfi in domino lib. cet. ego FLMB cupiam FW 9 quiddam add. m:Jl quidam F,Wa.c.m2 minus tui l munus W,Bp.c. 10 ipsam W0 ipse cet. 11 episcopatus FLD 12 magne L 13 mihi ex parte 1 relatfl W relato L relata F mpressum 0,Ba.c. 14 illubi Fa.c.m2 et ego S uideam W et W oculos W oculi Fa.c.m2 15 adque W quia W )

497

concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nitimur, deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam inpudenter quasi aliquis ignotus commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo uere profuturum speramus; nisi forte, quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me.

hactenus fortasse scribere debuerim, si esse uellem epistularum sollemnium more contentus; sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu, domino nostro, qui nobis multas utilitates et uiatica quaedam demonstrati a se itineris etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.