Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Quae est igitur ista Somanitis uxor et uirgo tam feruens, ut frigidum calefaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non prouocaret? exponat sapientissimus Salomon patris sui delicias et pacificus bellatoris uiri narret amplexus: posside sapientiam, posside int.ellegentiam. ne obliuiscaris et ne declinaueris a uerbis oris mei et ne dereliqueris eam et adprehendet te; ama illam et seruabit te.

principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intellegentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te. omnes paene uirtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseuerantia, uisitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.