Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et, si hoc uerum est, ubi est fides nostra? ubi praeconium resurrectionis? ubi apostolica doctrina, quae in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam et ad semen eius et ad Noe et ad filios eius: crescite et multiplicamini et replete terram? iam enim non erit benedictio, sed maledictio iuxta Origenem, qui angelos uertit in animas et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora doscendere, quasi deus generi humano non possit animas per nedictionem dare, nisi angeli peccauerint, et tot in caelis ruinae sint, quot in terra natiuitates.

dimittenda nobis est doctrina apostolorum et prophetarum et legis et ipsius domini saluatoris in euangelio pertonantis: e contrario Origenes praecipit et legem dat — ut non dicam: constringit discipulos suos —, ne quis oret in caelum: ascendere, ne peius iterum peccans, quam in terris ante peccauerat, praecipitetur in mundum.

quamquam istius modi nugas et deliramenta soleat ille scripturarum interpretatione peruersa et aliud significante, quam uerum est, adfirmare dicens: priusquam a malitia humiliarer, ego deliqui et illud: reuertere, anima mea, in requiem tuam nec non et illud: educ de carcere animam meam et in alio • loco: confitebor domino in regione uiuorum, cum alius procul dubio sensus sit scripturae diuinae, quam ille in heresim suam maligna interpretatione detorquet; quod faciunt et Manichei et Gnostici et Hebionitae et Marcionis sectatores et aliae hereses numero LXXX, qui de purissimo scripturarum [*]( 5 Gen. 1, 28. 9, 1 19 *Ps. 118, 67 20\' *Ps. 114, 7 21 *lJ,.. 141, 8 22 *Ps. 114, 9 ) [*](1 habeant AD,Bp.c.m2 sepulcra B 5 eius om. A 8 subliinis Aa.r, fastidio Aa.c.m2D fecit S inferna S 10 caelo sint r. S 11 quod AD demitt. Aa.c.m2; add. ergo S 13 origenis Aa.c.m2D praecepit et Aa.c.m2D praecipitat Sp.c. 18 quam quod S 20 animaiii mea A animam meam S 21 illud] aliud AD 22 domine Dax. 23 scr. diu. sit S heresin S 24 detorquit Aa.c.m2 detorquid D quid B et om. BS 25 martionis AB sectatoris Aa.c.m2D 26 heresis AD LXXX codd. triginta uel quadraginta g qui] quae B )

403
fonte adsumentes testimonia non ita interpretantur, ut scripta sunt, sed simplicitatem sermonis ecclesiastici id uolunt significare, quod ipsi sentiunt.

Illud quoque, quod adserere nititur, doleamne an rideam, nescio. doctor egregius audet docere diabolum id rursum futurum esse, quod fuerit, et ad eandem rediturum dignitatem et conscensurum regna caelorum. pro nefas! quis tam uecors et stolidus hoc recipiat, ut sanctus Iohannes baptista et Petrus et Johannes apostolus et euangelista. Esaias quoque et Hieremias et reliqui prophetae coheredes fiant diaboli in regno caelorum?