Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

praetereo friuolam eius expositionem super tunicis pelliciis, quanto conatu quantisque egerit argumentis, ut tunicas pellicias humana esse corpora crederemus. qui inter multa ait: numquid coriarius aut scortiarius erat deus, ut conficeret pelles animalium et consueret ex eis tunicas pellicias Adam et Euae? manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur.

et, si hoc ita est, quomodo legimus ante pellicias tunicas et ante inoboedientiam et de paradiso ruinam Adam loquentem . non secundum allegoriam, sed uere: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea? aut unde adsumptum est illud, quod diuinus sermo testatur: et iniecit deus soporem sUperAdam, et dormiuit; et sumpsit unam de costis eius et adinpleuit pro ea carnem et aedificauit costam, quam tulerat ex eo, illi in uxorem? [*]( 5 cf. Orig. crepl «pxavl fragm. 10 cf. Rom. 8,17 11 cf. Gen. 3, 21 14 Orig. jcept ytyuiv I fragm. 20 Gen. 2, 23 22 *Gen. 2, 21-22 ) [*]( 1 interpretentur AD 2 simplicitate Sp.r. 3 ipse (= ipsae) B 6 essed D fuerat B redituram Aa.c.m2D 7 concessurum Aa.c.m2D 8 hoc] ut hoc g nt] quod g 9 ysaias BS isaias S ieremias B 10 coeredes D regna AD 11 pelliceis et pelliceas Bp.c.m2 13 hum.- 16 pellic. B in mg. m2s, om. cet. 14 coriar. S scoriar. Bm2 scortiar. scripsi scorticar. Bm2 sordiscar. uel stortisar. S 16 adam eras. B et euae (eue B) corpora intelligantur B (del. m2) S 17 ergo] igitur S 19 inohed. DBS de om. A paradi(y D)si AD 21 unde] ne AD 23 super] in D 25 tullerat A ) [*]( 26* )

404
aut quae corpora contegebat Adam et Eua foliis ficus, postquam comederunt de arbore uetata?

quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis huius negantem, sicut declarat manifestissime in uolumiue Explanationum primi psalmi et in aliis multis locis? aut quis audiat in tertio caelo donantem nobis Origenem paradisum et illum, quem scriptura commemorat, de terra ad caelestia transferentem et omnes arbores, quae scribuntur in Genesi, allegorice intellegentem, scilicet quod arbores angelicae fortitudines sint, cum hoc ueritas non recipiat?

neque enim dixit scripturk diuina: \'deposuit Adam et Euam in terram\', sed: eiecit eos de paradiso; et: b a bit are fecit contra paradisum, et non \'abiecit eos sub paradiso\'; et: posuit rumpheam flammeam et cherubin custodire introitum ligni uitae, et non-"ascensum"; et: fluuius egreditur ex Eden, non dixit \'descendit ex Eden\'. iste diuiditur in quattuor principia: nomen uni Phison et nomen secundi Geon.