Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et ipse cohortatus sum beatae memoriae Philonem episcopum et sanctum Theopropum, ut ecclesiis Cypri, quae iuxta se erant, ad meae autem paroeciae uidebantur ecclesiam pertinere, eo quod grandis esset et late patens prouincia, ordinarent presbyteros et Christi ecclesiae prouiderent. numquam autem ego ordinaui diaconissas et ad alienas misi prouincias neque feci quidquam, ut ecclesiam scinderem.

quid ergo tibi uisum est sic grauiter intumescere et iactari contra nos pro opere dei, quod in aedificationem et non in destructionem fratrum factum est? sed 6t illud uehementer admiratus sum, quod meis locutus es clericis adserens te per sanctum presbyterum et abbatem monachorum Gregorium mandasse mihi, he quemquam ordinarem, et ego hoc pollicitus sim dicens: \'numquid iuuenis sum aut canones ignoro?\'

audi igitur ueritatem in sermone dei, me hoc nec audisse nec nosse nec istius sermonis penitus recordari. suspicatus autem sum, ne forsitan inter multa quasi homo oblitus essem, et ob [*]( 15 cf. II Cor. 10, 8. 13, 10 21 cf. Ioh. 17, 17 ) [*]( 1 ordinaueram S paroeciam (m exp.) A parroechia (e eras.) B parrochia S 2 sit] sunt A cipri ABS 4 comunionis BS 5 conpr. om. S 6 poteramus salt. et om. S ypod. S yppod. AD ipododiachonos (do exp.) B 7 coort. Ba.c. cohart. A coart. D 8 phylonem S teopropum A theoprobum B 9 in eccl. S cipn ABS parroechie B parrochiae S 10 esse AD 11 prouincie D 14 scinderem (scin in ras. m2) B uis. e. sic gr.] tam gr. uis. e. sic B uis. est] uidetur S 16 destructione AD 17 ammiratus BS 18 abbam AD 19 ne quemq.] nequaq. S ut nequaq. Ba.c.m2 ut ne quemq. Bp.c.m2 20 sim] sum BS sum] sumus Aa.c.D canonis Aa.c.m2D 22 suspicatur Aa.c.mJS sum autem S sum B 23 ob hac A hanc ob B )

399
hanc causam sanctum Gregorium sciscitatus et Zenonem presbyterum, qui cum eo est. e quibus abbas Gregorius respondit se hoc penitus ignorare. Zeno autem dixit, quia, cum ei presbyter Rufinus nescio qua alia transitone loqueretur, etiam hoc dixerit: \'putasne aliquos ordinaturus est sanctus episcopus?\' et hucusque stetisse sermonem.

ego autem Epiphanius nec audiui quicquam nec respondi. unde, dilectissime, non te praeueniat furor nec occupet indignatio nec frustra mouearis et aliud dolens te uertas ad alia et peccando occasionem inuenisse uidearis. quod propheta deuitans dominum precatur dicens: ne declines cor meum in uerba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.