Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Illud quoque audiens admiratus sum, quod quidam, qui solent ultro citroque portare rumusculos et his, quae audierunt, semper addere, ut tristitias, ut rixas inter fratres concitent, te quoque turbauerunt et dixerunt tibi, quod in oratione, quando offerimus sacrificia deo, soleamus pro te dicere: \'domine, praesta Iohanni, ut recte credat\'.

noli nos in tantum putare rusticos, ut haec tam aperte dicere potuerimus. quamquam enim hoc in corde meo semper orem, tamen, ut simpliciter fatear, numquam in alienas aures protuli, ne te uiderer parui pendere, dilectissime. quando autem conplemus orationem secundum ritum mysteriorum, et pro omnibus et pro te quoque dicimus: \'custodi [*]( 9 cf. Rom. 7, 8 11 *Ps. 140, 4 ) [*](1 sciscitatis Aa.c.mSD; add. sum g 2 eo om. D abb A abba D resp.J ei 2f 3 zenon B 4 ruffinus S quae BS 5 ordinaturos D episc.] epiphanins S 6 cpypb. DS 7 dil.] ihl me Aa.c.m2 te om. S 8 praeueniet AD ■ alt. nec] ne Engelbrecht 9 ad alia (ex aliud) te uertas S alt. et] ut s peccandi B 10 deu. pr. BS 11 non S declinas D 13 amm(mS)ivatUS BS qui om. S 14 ultra citraque Bp.e.m2 ultro utroque Aa.e.m2 rumosc. Aa.e.m2D audi- erint B 15 semp.] add. aliquid £ alt. ut] et BS concitent Sp.c. concertent cet, 16 turbauerint BS dixerint BS tibi om. S 17 soliamus Aa.c.m2D dicere pro te S 19 haec] hoc S hoc om. B 20 meo] meo ob B 22 compleamus (a exp.) B ritum] usum n mist. AB )

400
illum, qui praedicat ueritatem\' uel certe ita: \'tu praesta, domine, et custodi, ut ille uerbum praedicet ueritatis\', sicut occasio sermonis se tulerit et habuerit oratio consequentiam.

quapropter obsecro te, dilectissime, et aduolutus pedibus tuis precor: praesta mihi et tibi, ut salueris, sicuti scriptum est, a generatione peruersa; et recede ab heresi Origenis et a cunctis heresibus, dilectissime. uideo enim, quod propter hanc causam omnis uestra indignatio concitata sit. quod dixerim uobis: \'Arrii patrem et aliarum hereseon radicem et parentem laudare non debetis\'. et cum uos rogarem, ne ita erraretis, et monerem, contradixistis et ad tristitiam atque lacrimas adduxistis, non solum autem me, sed et alios plurimos catholicos, qui intererant.

et, ut intellego, haec est omnis indignatio et iste furor et idcirco comminamini, quod mittetis aduersum me epistulas et huc illucque sermo uester discurrat, et propter defensionem hereseos aduersum me odia suscitantes rumpitis caritatem, quam in uos habuimus, in tantum, ut feceritis nos etiam paenitentiam agere, quare uobis communicauerimus, ita Origenis errores et dogmata defendentes.