Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cum enim uidissem, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret et sancti presbyteri Hieronymus et Uincentius propter uerecundiam et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia et laborare in hac parte monasterium, quae Christianorum praecipua salus est, inuenire autem et conprehendere seruum dei non posses, qui te et, quod graue onus sacerdotii [*]( 1 cf. Esai. 18, 2 16 cf. Rom. 12, 9 ) [*](1 tibi om. S 2 esay. B ysai. S isai. S 3 ne S 4 alt. fratrmu s. l. m2B 5 tuae a nih. AD nih. tuae S debuere Ba.c.m2S debere Aa.c.m2 deberi D deberent ABp.c.m2 7 comunionis BS concordiam S 8 consc. nostra 5 fidei] add. nostrae quam simul habuimus B 10 rursus BS 12 et om. B 13 eccl. ut. B et s. I. m2A si s. l. m2B singulae Ba.c.m2S ecclesiae dcl. m2B ecclesiarum episcopi S (sed singuli ecclesiae episcoporum = £rÇ Ixaato? ziuv \'tij; h- \';t);7jolaç tlttOY.Óltwv) 16 praeponitur BS praeponderetur Engelbrecht; num praepon(i m)eretur? 18 in om. B 20 hieronim. AD iheronim. B ieronim. S 21 nollet Aa.c.m2 22 labore D monasterium B moua- sterii (-ri D) cet. ministerii S 24 possis AD et] eo BS honus DB )

397
nollet suscipere, saepe fugiebat, sed nec alius quis episcoporum facile eum repperiret — unde et satis miratus sum, quomodo dispensatione dei ad nos uenerit cum diaconibus monasterii et ceteris fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid aduersum eos habebam tristitiae —, cum igitur celebraretur collecta in ecclesia uillae, quae est iuxta monasterium nostrum, ignorantem eum et nullam penitus habentem suspicionem per multos diaconos adprehendi iussimus et teneri os eius, ne forte liberare se cupiens adiuraret nos per nomen Christi, et primum diaconum ordinauimus proponentes ei timorem dei et conpellentes, ut ministraret; ualdeque obnitebatur indignum esse se contestans.

uix ergo conpulimus eum et suadere potuimus testimoniis scripturarum et propositione mandatorum dei. et cum ministrasset in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore eius ordinauimus presbyterum et isdem uerbis, quibus antea suaseramus, inpulimus, ut sederet in ordine presbyterii.

post haec scripsimus ad sanctos presbyteros monasterii et ceteris fratribus et increpuimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri. audissem, cur non haberent, qui sibi domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur, quare tunc reperta oportunitate non scripsissent nobis neque super ordinatione eius aliquid poposcissent.

Haec ita acta sunt, ut locutus sum, in caritate Christi, quam te erga paruitatem nostram habere credebam, quamquam [*]( 1 nolle D fug.] confugeret B consugeret S 3 dispositione BS diaconis S 4 ut] quod D 5 aduersus B aduersa Da.c. 8 diacones S hos Aa.c.DB 9 forte] forte se (exp.) A liberari g 11 ualde quippe S obtineb. D obteneb. Aa.c.m2 12 se esse B se esse clamitans et graue onus ultra uires suas esse S persuadere S 13 praepositione S 14 ministraret S 15 presbytcrum in ras. m2B hisdem ADS iisdem S 16 ante S sedet B 18 ceteros fratres S increpauimus Bp.c.m2 non scr.] conscr. A 20 coficeret B 22 comune BS 25 acta] gesta BS ut] uel A uelut Ba.r.S 26 nostra Aa.c.m2D )

398
in monasterio ordinauerim et non in paroecia, quae tibi subiecta sit. o uere benedicta episcoporum Cypri mansuetudo et bonitas et nostra rusticitas sensu tuo et arbitratu digna misericordia dei! nam multi episcopi communionis nostrae et presbyteros in nostra ordinauerunt prouincia, quos nos conprehendere non potueramus, et miserunt ad nos et diaconos et hypodiaconos, quos suscepimus cum gratia.