Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

neque uero Marcionis et Manichei dogma sectantes nuptiis detrahimus. nec Tatiani, principis Encratitarum, errore decepti omnem coitum spurcum putamus, qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos deus creauit ad utendum, [*]( 12 Eccle. 7, 17 17 adu. Ioain. I 3 ) [*]( 1 ipse S 2 qui EsD quia cet. 3 minore Hp.c.m2 gradus esso Wa.c.m2 4 id s. l. m2 II 5 ut 8. l. m2 B imittent (ur s. I. add. m2) B 6 uirgineam AD maritis esse Ep.e. esse maritos I),Ba.c.m2 esse maritas A esse maritatas Bp.e.m2s 7 quibus et KT 8 absti(e)nuerunt Aa.c.D etiam] quasi AD,sp.c. confitebuntur AD 9 an] an D anon Aa.r. aut (ut in ras. m2, in mg. at anon ml) II an ego s 10 linea D luteam Ba.c.m2 11 tenuem AHiDB filium AJlSa.r. 12 potuit 13 et] ut AD,IIp.c.m2 14 sim AD,HZp.r. 15 praesso ex praessu E manichaeo K terga mca S confusa 3 16 sint AD,Il$p.r. quae(e)ro Aa.c.m2D ista] statim Kp.e.m2Y\' 17 uero] enim nos S martionis Aii manichaei K 19 encratiar. IIa.e. enicratitar. D encracitar. Aa.c.m2 encraticar. B errorem E omnem—sed in mg. m2 B coetum K3fa.c.m2 21 sed] sed ct AD,Ilp.c. quoque om. 3 quos] post D )

353
damnat et reprobat. scimus in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, alius e contrario faenum, ligna, stipulam.

non ignoramus honorabiles nuptiasetcubileinmaculatum. legimusprimamdei sententiam: \'crescite etmultiplicamini etreplete terram\', sed ita nuptias recipimus, ut uirginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis poma praeferantur et fructus? ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita uirginitas e nuptiis.