Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

si reprehendor, quod nuptias uirginitati [*]( 6 cf. Cicero? ) [*]( 2 amic.] add. cum (eras.) K 3 eorum Ha.c.m2§ tantum (in mg. at tamen m2) A 4 pacatum Ka.c. 5 struxero \'1\' enim et] etenim s 6 tuus] cuius 3 scrip(b)sit Ilp.c.D 7 causam-uictoriae AI\'p.c.m21l (am eras.) D causam s. l. m2 II causa D 8 dict. es om. D dicere AIIa.c. 9 pr. in om. AD aduersus AD\'1\'B 10 pr. uel om. AD, eras. 3 laudem Sa.r. 11 sugill. 778 snggillationem \'1\' nuptiarum ADB,II3p.c. quodam modum K 12 pudicitia D praedicare D,Ila.c3p.c. -rem Aa.c. 13 posse om. S 14 probl.] s. l. expl. propositionis m2 s 15 fuit cont. B est s. I. § uirginitatis Da.\'" 17 idc. den. (den. s. l. m2) B te post te E domino Ep.c.m2 deum B 18 castitatis Aa.c. uirginitati g conparari Aa.c.m2D 19 id s. l. 5 huius uocis s 20 Roma] romae uictorinus AD,H%p.c.Bp.c.m2 uirgo a partu] uir a uirgine generatur salt. uirgo] seq. ras. 6 litt. II uiro Aa.c.m2 21 est seq. 3 )

352
subicio, laudetur ille, qui conparat; si autem damnatus est, qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam uirgines, miror clericos et monachos et continentes id non laudare, quod faciunt. castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur uirginum castitatem, et id ipsum uolunt maritos esse, quod uirgines? aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiauerant, aut, si se abstinuerint, etiam tacentes fatebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt.

an rudis in scripturis et nunc primum sacra uolumina legens lineam et, ut ita dicam, tenue dicendi filum inter uirginitatem et nuptias seruare non potui? uidelicet nesciebam dictum: noli esse iustus multum et, dum unum latus protego, in altero uulneratus sum atque, ut manifestius loquar, dum contra Iouinianum presso gradu pugno, a Manicheo mea terga confossa sunt. nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum?