Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

diximus in eodem uolumine panes propositionis ex lege non potuisse comedere Dauid et socios eius, nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent, non utique a meretricibus, quod damnabatur in lege, sed ab uxoribus, quibus licito iungebantur. populum quoque, quando accepturus erat legem in monte Sina, tribus diebus iussum esse ab uxoribus abstineri.

scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo nec probo — unusquisque enim in sensu suo abundat —, sed ipsorum conscientiam conuenio, qui eodem die post coitum communicant et iuxta Persium noctem flumine purgant, quare ad martyres ire non audeant, quare non ingrediantur ecclesias. an alius in publico, alius domi Christus est? quod in ecclesia non licet, nec domi licet. nihil deo clausum est et tenebrae quoque lucent apud eum.

probet se unusquisque etsic ad Christi corpus accedat, non quo dilatae communionis unus dies aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut, quod hodie non merui, cras uel perendie merear, sed quo, dum doleo non communicasse corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu, ut amori con-. iugis amorem praeferam Christi. \'durum est, non ferendum; quis hoc saecularium sustinere potest?\' qui potest sustinere, [*]( 1 in eodem uolumine] locum frustra quaesiui cf. I Reg. 21, 5 5 cf. Ex. 19, 15 9 cf. Rom. 14, 5 11 cf. Persius II 16 15 cf. I Cor. 11, 28 21 cf. Matth. 19, 12 ) [*](2 sotii I\'a.c. se] si Dp.c,m2, om. 3 3 tridu(o) in ras. m2 B mundus K alt. a om. AD 4 quod] quae Ap.c.m2 damnabantur Ap.c.m2 in] a S 5 licite \'1\'B populos Ka.c. populus Allan 6 lege D montfi 5* sina E syna cet. iussus \'1\' ab ux. om. d 7 abstinere %D,Wa.c. 8 semper om. d corpus xpi KADV 9 sensu suo Elld suo sensu cet. (h)abundet Kp.c.ni2¥ 10 die in ras. m2 B 11 perseum *!\' noctem om. d, in ras. m2 B flumine s. I. m2 B pnrgant in ras. m2 B pugnant Ka.c. 12 audent ASD ingiediuntur A (in s. I.), s,d (un s. I.), DB 13 domi] in domo AD e(ae)cclesias A (as in is m2), D 15 eum] deum S corp. xpi ADTB 16 quod Aa.c.m2%dDll\' biduo 8 17 ut] aut B perendiem 1x 18 quod d\'l\' non comm. me AD, IIp. c. me non comm. S 19 complexu K ut] et d 20 ipi praef. AD non] et non AdD,sp.c. referendum d; add. est S 21 sustinere s. I. m2 J1 )

378
sustineat; qui non potest, ipse uiderit. nobis cura est non, quid unusquisque possit aut uelit, sed, quid scripturae praecipiant, dicere.

Illud quoque in commentariolis meis eiusdem apostoli carpitur, in quibus dixi: uerum ne quis putet ex eo, quod sequitur: \'ut uacetis orationi et iterum ad id ipsum\', apostolum hoc uelle et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert: \'ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram\'.

pulchra nimirum indulgentia: \'et iterum ad id ipsum\'! quod erubescit suo uocare nomine, quod temptationi praefert satanae, quod causam habet incontinentiam, laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse, qui scripsit: \'hoc autem\', inquit, \'dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium\'? et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo bt secunda et tertia matrimonia concedantur?, et reliqua.

quid hic locutus sum, quod non apostolus dixerit? nimirum illud: quod er.ubescit suo uocare nomine? ego arbitror, quando dicit \'ad id ipsum\' et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed uerecunde ostendere. an quia sequitur: quod temptationi praefert satanae, quod [*](5 adu. Iou. I 8 6. 10. 20 *I Cor. 7, 5 8 I Cor. 7, 5 14 *I Cor. 7, 6. ) [*]( 1 curae KII, 1\'p.c.m2 non] num Ila.c.W quod B 2 aut] at Ba.c. 4 quoque] add. quod d 5 dixit K.iaa.r. 6 ut orn. B uacetis (aceti in ras. m2) B addit ipsum K\'l\' ad ipsum D reuertimini in id ipsum B ad id ipsum reuertimini S 7 uelle hoc AD 10 iterum] add. reuertimini 5 11 uocare in ras. m2 B uocari \'l\' temptationem \'I\' 12 hab. inc. in ras. m3 B iucontinentiae d incontinenti Ilp.r. 13 ipse se 3 seJ rem B scripsit] s. I. add. i scribit S 14 autem om. AD dico inquit S 15 iuxta] secundum S muss. EK,¥a.r. mus. eet. non uoc.] inuocare D non uocari IIp.c. 18 quid hoc D et quid hic d ap. non A3DY 19 quod illud d erubescat W erubuit B uocari \'I\' ego (e in ras. m2) B ergo A 20 ad om. d id om. K&Dtacet (ta in ras. mZ) B 22 temptatiouem AdD,$p.c. praefert] add.ferri (exp.)% habet causain AD causam (sam in ras.m2) B )

379
causam habet incontinentiam?

nonne alio uerborum ordine id ipsumest:ne temptet uos satanaspropterincontinentiam uestram? an quia dixi: et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum? quod si durum est, inputetur apostolo, qui ait: hoc autem dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, et non mihi. qui excepto praepostero ordine nec sensum nec uerba mutaui.