Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

ergo laboribus et doloribus in geuerationefiliorum addicitur nupta, non uidua, et dominatui uiri sola subditur copulata, non uirgo; et in alio loco: \'pretio\', inquit, \'empti estis, nolite fieri serui hominum\'. uidete, quam euidens sit coniugalis definitio seruitutis; et post pauxillulum: siigiturbonum coniugium seruitus, malum quid est, quando nequeunt se inuicem sanctificare, sed perdere?

uniuersa, quae nos de uirginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille breui artauit conpendio in paucis multa conprehendens. uirginitas ab eo persuasio continentiae, nuptiae remedia incontinentiae praedicantur. et significanter a maioribus ad minora descensus: uirginibus brauium supernae uocationis ostendit, nuptas, ne in uia deficiant, consolatur; alios laudat, alios non despicit; coniugia hordeo, uirginitatem Christi corpori conparat.

et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. deinde nuptias dicit et quasi necessitatis sarcinam declinandam et definitionem esse euidentissimae seruitutis et multa alia, quae in tribus libellis de uirginibus latissime prosecutus est.

Ex quibus uniuersis perspicuum est me nihil noui de uirginibus nuptisque dixisse: sed maiorum in omnibus secutum [*]( 3 Ambros. de uiduis c. 11, 69 et I Cor. 7, 23 6 Ambros. de uiduis c. 11, 69 ) [*]( 1 generationem AD 2 adducitur Ea.c.m2%a.r. uiduam ex uidam K dom. uiri in ras. m2 B dominationi 8 sola om. ATi 3 copula Il\'l\'a.c.m2 nupta in ras. m.2 B non uirgo et in ras. m2 B 5 uidetis AD.gp.c. et Ambros. l. c. coni. sit KADW 6 pauxillulum E pauxillum B pausillum K paululum § pusillum cet. 7 seru.] add. est S cum Ambr. l. c. mala ex malus <8 quid est quando in ras. m2 B nequeant ADap.c. 8 de uirg. nos?J 9 diffundimus nxl\'B,%a.c. 12 signi- ficantur D ad] a K discensus EKDxI\',Aa.c.m2 decensus B descendens S 13 nuptae K\'l\' nuptias A 14 dispicit KXV 15 coniugium S corp. xpi S corpore K\'l\' 16 multo s. l. m2 B et (h s. l.) ordeum esse s 17 hord.] frumentum (s. I. i ordeum m2) B denique S 18 et eras. 18. om. ADB declinandas S definitione K dif(ffJ5)initionem ED 19 in om. S 20 persecutus K 22 nuptiisque ED, xl\'a.r. secutus xl\'ac.m2 )

376
esse sententiam, tam huius uidelicet quam reliquorum, qui de ecclesiasticis dogmatibus disputarunt; quorum aemulari exopto neglegentiam potius, quam aliorum obscuram diligentiam.

tument contra me mariti, quare dixerim: oro te. quale illud bonum est, quod orare prohibet, quod corpus Christi accipere non permittit? quando inpleo mariti officium, non inpleo continentis. iubet idem apostolus in alio loco, ut semper oremus. si semper orandum est, numquam ergo coniugio seruiendum, quoniam, quotienscumque uxori debitum reddo, orare non possum.

hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud apostoli dictum: nolite frau d are inuicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Paulus apostolus dicit, quando coimus cum uxoribus, nos orare non posse; Petrus ad continentiam co-hortatur, ne inpediantur orationes nostrae: quod hic, quaeso, peccatum meum est? quid commerui? quid deliqui? si turbidae et nebulosae aquae fluunt, non est aluei culpa, sed fontis.

an idcirco arguor, quod de meo sum ausus adicere: quale illud bonum est, quod corpus Christi accipere non permittit? ad hoc breuiter respondebo: quid est maius: orare an Christi corpus accipere? utique corpus Christi. si per coitum, quod minus est, inpeditur, multo magis, quod [*]( 2 cf. Terent. Andria 20 sq. 4 adu. Iou. I 7 7 cf. I Thess. 5, 17 12 I Cor. 7, 5 16 cf. I Petr. 3, 7 ) [*]( 3 obscurum D -re 3 4 tumeant S tamen Sa.c. me s. I. 3 meriti Stt.c. quale] quare S 7 item 1\' 9 seru. coni. B 10 quon.] quod \'I\' 11 non poss. or. B hoc qua(re) in ras. m2 B 12 quoniam d interpretabar (ar in ras. m2) B interpretabam d 13 in inuicem ni D 14 Paulus om. B quando] quod dum %p.c.m2 15 posse] add. si per coitum, quod minus est (est om. fl), inpeditur, id est orare, quanto plus, quod maius est, (add. id est g) corpus Christi prohibetur accipere 77 in mg. inf. m,2, BS hortatur S 16 uestrae ADB 17 est meum B si] qui si A 18 fluent B 19 arguor (or in ras. m2) B ausus sum d dicere dI\'11 22 orare (re in ras. m2) B an] hanc D corpus xpi Ad]) utique] accipere nt. B ut. accipere S )

377
maius est.