Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

itaque, quod solum facere potui, ajEoXopatmov ipsius operis tibi itpooscpcav/jaa, quem cum legeris, aut ipse pro nobis ceteris satisfacies aut, si tu quoque narem contraxeris, illam apostoli Tcspixojnijv, in qua de uirginitate et nuptiis disputat, aliter disserere conpelleris.

Nec hoc dico, quo te ad scribendum prouocem, cuius in sacris litteris studium prae me fero, sed ut alios, qui nos lacerant, hoc facere conpellas. norunt litteras, uidentur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. si aliquid scripserint, magis ex operis eorum conparatione mea interpretatio neglegetur.

lege, quaeso te, et diligenter apostoli uerba considera, et tunc uidebis me propter calumniam declinandam multo plus, quam ille uoluit, in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc epistulam interpretati sunt; quorum Pierius, cum sensum apostoli uentilaret atque dissereret et [*]( 9 cf. I Cor. c. 7 ) [*]( 1 quanti pluresque 3 2 possum Ea.r. possimus Aa.c. 3 pr. aut s. l. J 7 pot. fac. J2 potui] putaui 3 AIIOAOriTIKON D AIlOAOrHTIKON (s. I. excusatorium m2) s AIIOAOTHT(s. I. T m2,- IKON A apologeticon J2 IIPOOMUNHCA E,3 (s. I. acclamaui m2) M(s. I. n m2)POC(s. I. add. E m2)<t>(ex 0 mS)UJNH(s. I. E m2)CA A prosefonica J,2a.e. prosefoneca Zp.c. quae 3 8 pr. aut om. S satisfaciens J,2a.c. 9 quo conarem Jp.c.m2 illa 3 IIEPIKOIINH A llEPIKOMHN D pericopen Z pericopin J 10 diserere A,2a.c.m2 dissere 8 11 quod A,J (seq. ad eras.) ad te 2a.c. 12 prae me fero] praefero D mihi (s. I. m2) praefero Z 13 conpellis Za.c. 14 quid S 15 scrib(p)serit EAa.c. ex om. D 16 neglegitur AJi> et s. l. Z 18 quam ex quae m.2 A 19 origenis JZD,Asa.c. dionisius codd. praeter E pyerius D didimus J23 dydimus D 20 apolin. E apollon. Za.c. appollen. J 21 piaerius E edissereret S )

349
proposuissetillud exponere: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, adiecit: ταῦτα λέγω Παῦλος ἄντικρυς ἀγαμίαν κηρύσσει.

quod hic peccatum meum, quae duritia? uniuersa, quae scripsi, huic sententiae couparata lenissima sunt. reuolue omnium, quos supra memoraui, commentarios et ecclesiarum bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque peruenies.

Audio totius in te urbis studia concitata, audio pontificis et populi uoluntatem pari mente congruere. minus est tenere sacerdotium quam mereri. libros sedecim prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone uerti, si legeris et delectari te hoc opere conperero, prouocabis nos etiam cetera clausa armario non tenere.

transtuli nuper Iob in linguam nostram; cuius exemplar a sancta Marcella, consobrina tua, poteris mutuari. lege eundem Graecum et Latinum et ueterem editionem nostrae translationi conpara, et liquido peruidebis, quantum distet inter ueritatem et mendacium. miseram quaedam τῶν ὑπομνημάτων in prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuhelem quoque et Malachim, id est quattuor Regum libros.. quae si legere uolueris, probabis, quantae difficultatis sit diuinam scripturam et maxime prophetas intellegere, et interpretum uitio, quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere uitiis.

porro eloquentiam, quam pro Christo [*]( 1 *I Cor. 7, 7 ) [*]( 1 illut E illum S 2 Graeca praeter ANTIKPTE recte scripta praebet unus E 6 IlauXoi; S 3 hic] add. quaeso S meum] add. est 2D pr. quae] atque s 4 leuissima S 6 concitu E,Aa.c.m2 8 urbis in te JZ inter Asa.c. orbis D studio$a.c. 9 uoluntate E% 12 comperere D prouocauis E 13 non bis E iob (non hiob) codd. 14 exempla J sanctam E consubrina J,Za.c. poterit D mutari Ea.c. 16 tantum D 17 quondam (n s. I.) 3 Graeca mendose exhibent JID 18 duod. proph. JS sanctos Aa.c. domnione Ja.c.m2 domoni Sa.c. dommoni E 19 samuelem § libr. reg. J2 20 probaris Ea.c. prouabis Ja.c. difficultates Aa.c.m2 22 labeuntur Aa.è. 23 scat. ap. nos Z scatare Aa.c. eloquentium Da.c. )

350
in Cicerone contemnis, in paruulis ne requiras. ecclesiastica interpretatio, etiam si habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed uniuerso loquatur hominum generi. -

XLIX (XLVIII VALL.). APOLOGETICUM AD PAMMACHIUM.

Quod ad te huc usque non scripsi, causa fuit silentium tuum. uerebar enim, ne, si tacenti scriberem, molestum me magis quam officiosum putares. nunc autem prouocatus dulcissimis litteris tuis et huiuscemodi litteris, quae me ad [*](1 ciceronem A 2 dissimulari ex -milare Zm2 3 et om. D effugere?JD scolis AJZ3 4 generi] add. explicit praefatio E?J de cetero librum huius Qperis require in era XXII, cuius initium est: quod ante huc usque non scripsi A ) [*](E = Veronensis XVII. 15 s. VII. ) [*](K = Spinaliensis V6S s. VIII. ) [*](A — Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](II = Turicensis Augiensis 49 s. IX. ) [*]( 3 = Monacensis lat. 6313 s. IX. ) [*](y — Vindobonensis lat. 2171 s. IX (continet p. 355, 5 curramus-363, 19, pensandum est). ) [*](d = Casanatensis 641 (olim B. IV. 18) s. IX (continet p. 364, 13 non-365, 19 nuptias; 376, 4 tument-380, 5 nullum; 386, 19 igitur-387, 12 diuitem). ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](XF = Augustodunensis 17 A s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 6 apologeticum ad pammachium DB apologeticum (adp- 3) EZ ap- (p)ol(l)ogeticus ad pammachium KIIP apologiticum ad pamachium (s. I.: praefationem huius libri require in era LXXX) A sententia sancti hieronimi ad pammachium ip sententiae ei apologesitico sancti hieronymi ad pammachium. de episcopis pbris diaconibus. ut sacrificium offerre uel recipere non possint, si operi seruiant nuptiarum.... ex eodem post multa .... ex eodem post aliqua d; Hieronymi nomen exhibent tituli in AydDB 7 huc s. I. m2 A fuit s. I. m2 II 8 tacentes Ila.r. 10 quae me] quem K quae \':If )

351
philosophiam nostri dogmatis prouocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obuiis, ut aiunt, manibus excipio defensoremque meorum opusculorum paro, ita tamen, si ante te placatum indicem habuero, immo, si oratorem meum super omnibus, quae in me arguuntur, instruxero. hoc enim et Tullius tuus et ante illum in breui et solo uolumine scribit Antonius, primam causae esse uictoriam diligenter causam, pro qua dicturus es, discere.