Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

quotus igitur ego uel quantus sum, ut eruditae uocis merear testimonium, ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime deterruit, ne scriberem? uerumtamen audendum est et caritas, quae non quaerit, quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum inplere non ualet praeceptoris.-

Gratulor tibi et sanctae atque uenerabili sorori tuae Serenillae, quae (psptov6{j.ois calcatis fluctibus saeculi ad Christi [*]( 12 I Cor. 13, 5 ) [*](F = Veronensis XVI. 14 s. IX. ) [*](J = Vindobonensis lat. 934 s. IX. ) [*](e = Parisinus lat. 1869 s. IX. ) [*]( 2 = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](C = Vaticanus lat. 5762 s. X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( 2 ad desiderium codd. (2 in mg. m2) praeter J (hieroni epist); Hieronymi nomen exhibent tituli in FJ2B 3 lectus sermo Fea.c.m2,DC 4 sum quid. B testimonium F,J (alt. m eras.) ad (add. m2) testimonium 2 -nio cet. 5 eloquentia JIB uiris et D 6 me s. I. m2 8, oin. DC 7 leuare 2 8 nos] non B ascendere FJ conscendere 2 9 eruditus uotis [F 10 ab eo] habeo FJa.c. defferatur FC,J (pr. e ex i) 11 diesertissime (-mae) FJC,Ba.r. 12 audiendum FJ2 et] ut S alt. quae oin. 2 13 quae om. J saluationis 2a.c.m2 impl. n. ual. loco B 15 tibi] ubi D adque 2a.c. hac B uenerabilis Ja.r.B sororis B 16 serenilla D <t\'EPO- NT(IFJ?)MOC FJ2 AEIIONIAUJC B deponsaCUC D,e (in mg. at \'[\'EPA- INTilUUC m2) deponyaUJC C et saec. 8 (et del. m2), D )

346
tranquilla peruenit, quamquam hoc. nominis uaticinium etiam in te praedestinatum sit. legimus enim sanctum quoque Danihelum appellatum \'desideriorum uirum\' et amicum dei, quia mysteria eius scire desiderabat.

itaque, quod uenerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio hortorque uos et precor per domini caritatem, ut nobis uestros tribuatis aspectus et per occasionem sanctorum locorum tanto ditetis munere. certe, si consortia displicuerint, adorasse, ubi steterunt pedes domini, pars fidei est et quasi recentia natiuitatis et crucis ac passionis uidisse uestigia.

Opusculorum-meorum, quia plurima euolauerunt de nidulo suo et temerario editionis honore uulgata sunt, nihil misi, ne eadem forsitan mitterem, quae habebas. quodsi exemplaria libuerit mutuari, uel a sancta Marcella, quae manet in Auentino, uel a LQth temporis nostri, Domnione, uiro sanctissimo, accipere poteris. ego autem opperiens praesentiam tuam aut totum dabo, cum adfueris, aut, si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam.

scripsi librum de inlustribus uiris ab apostolis usque ad nostram aetatem imitatus Tranquillum Graecumque Apollonium et post catalogum plurimorum me quoque in calce uoluminis quasi abortiuum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit, usque ad quartum decimum annum Theodosii principis quae scripserim, breuiter adnotare: quem [*]( 2 cf. Dan. 9, 23. 10, 11 8 cf. Ps. 131, 7 ) [*]( 1 nom.] munus ea.c.m2D muneris C uaticinio S 2 praedist. JB2 quoque] quamquam 6a.c.m2D danihelum FJ -ielem Z -ihel (-iel B) cet. 3 uir. des. I uirum om. D 4 cius om. JZ scire in mg. B desiderabat J2 -auit cet. ita 2 5 est depr. 6DC est exortata F exortata (add. s. l. fuerat m2) 2 exhortata J hortata est B facio] reliqua om. FJS 6 uestro D 7 nos dit. S 8 cons. nostra S 9 dom.] add. saluatoris e (s. l. m2), B 11 uolauerunt B nilo C 14 mutari D 15 lot C nostri (s. l.) temp. B dompnione B domnine Ga.c.m2 16 operiens coda. 17 tot. tibi S 23 dec. quart. S 24 teodosii B )

347
librum cum a supra dictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, -paulatim scribi faciam, si uolneris. t

XLVIII (XLIX VALL.). AD PAMMACHIUM.

Christiani interdum pudoris est etiam apud amicos tacere et humilitatem suam magis silentio consolari quam retractando ueteres amicitias ambitionis crimen incurrere. quamdiu tacuisti, tacui nec expostulare umquam super hac re uolui, ne non amicum quaerere, sed potentiorem uiderer expetere. nunc autem prouocatus officio litterarum primas semper partes habere temptabo et non tam rescribere quam scribere, ut et uerecunde hucusque tacuisse et uerecundius loqui coepisse cognoscar.

De opusculis meis contra Iouinianum quod et prudenter et amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime noui. sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex urbe uenientes mihi eadem lectitarint, quae se Romae excepisse referebant. in hac quoque prouincia iam libri fuerant diuulgati et, ut ipse legisti, nescit uox missa reuerti.

non sum tantae [*]( 18 Horat. a. p. 390 ) [*]( 2 uolueris] add. explicit ad desiderium e ) [*](E = Veronensis XVII. 15 s. VII. ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX. ) [*](J = Vindohonensis lat. 934 s. IX. ) [*](Z = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*]( 8 = Monacensis lat. 6313 s. IX. ) [*](D — Vaticanus lat. 355+356 s. IX-X. ) [*]( 4 ai pammachium JSD apologeticum (ad pologeticum 8) eiusdem operis ad pammachium E:3 apollogeticum (pr. 1 del.) ad pamachium. prefatio A; Rieronymi nomen exhibet titulus in D 6 consulari E 7 tacuistix J 8 ne ex nec A$9 quaererem E 10 hab. part. 8 11 non s. I. 2, om. J reec.) scribere Za c. 16 lectitarint EA% -rent cet. roma A recepisse J referebat Za.c. 17 prouincia iam ex prouinciam Em2 iam om. A$fuerunt S )

348
felicitatis, quantae plerique huius temporis tractatores, ut nugas meas, quando uoluerim, emendare possim. statim ut aliquid scripsero, aut amatores mei aut inuidi diuerso quidem studio, sed pari certamine in uulgus nostra disseminant et uel in laude uel in uituperatiorie nimii sunt non meritum stili, sed suum stomachum sequentes.